Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous paragraph

Next paragraph

Annon Ammonitarum rex male accipit Dauidis legatos. Ioab aduersus eum missus percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab Adadozero [note] missos, et Sobabum principem militię interemit. Christus Dauid noster misit legatos suos apostolos ad gentiles conuertendos; sed Annon, qui interpretatur gratificationi murmurans, Ammonitis autem imperans, qui interpretantur comprimentes me murmurare infideles coeperunt, et eos persequi et per milites suos comprimere. Sed Ioab, qui interpretatur inimicus, hoc est diabolus, percussit Syros, id est superbos. Syria enim in superbiam uertitur. Quia persecutores aduersum Christianos potestati diaboli traditi erant. Hos et Dauid noster damnat; ideo et ipse cęcidisse Syros refertur, qui ab Adadozero missi erant, id est a separatore, qui a Christo separat. Hi sunt uel heretici uel demones uel idolatrę persecutores. Sobabum [note] Adadozeri ducem interimit. Damnat enim Christus morte ęterna eos, qui suppliciis afficiunt Christianos, nisi et ipsi conuertantur. Soba enim serra secans interpretatur.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.