Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous paragraph

Next paragraph

Famem triennem sustinet populus pro Saulis crimine, qui contra Iosuę iusiurandum occidit Gabaonitas. Dauidis iussu satisfactum est Gabaonitis, septem hominibus traditis de genere Saulis, in quibus duo filii erant Saulis ex Respha coniuge. Hos illi suspendio necauerunt. Respha ab [note] eis non recessit, donec sepelirentur. Gabaon interpretatur uallis moestitię, Saul abutens, Respha currens uelox. Saul abutens foenerator est. Domestici Saulis foeneratoris hęredes sunt, qui et Resphę filii sunt, id est auaritię. Quę ideo uelociter currens dicitur, quia cito eos ditat, qui foenore non abstinent. Sed quoniam foenore parta restitui debent spoliatis, qui Gabaonitę, hoc est uallis moestitię, appellantur, quia supra sortem usuram soluendo tristantur, noster ergo Dauid Christus tradit illis foeneratoris hęredes, qui male partam hęreditatem dispensare neglexerunt. Et ipsi eos suspendere dicuntur, quia ipsorum causa damnantur. Respha, id est auaritia, mater usque ad suspendium eos comitatur. Quibus damnatis fames cessat in populo, quia sublata usura et illicitis contractibus legis poena repressis, cessat auri sacra fames,66 ex qua omne malum oriri solet.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.