Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Dauidem senectute frigentem Abisach, Sunamitis puella, suis amplexibus
calefacit. Abisach interpretatur [note] patris mei incensum uel patris mei holocaustum.
Abisacham hanc Mariam uirginem matrem esse existimo, cuius precibus Christus
Dominus, nobis iratus, placatur et amore erga genus humanum magis incalescit.
Ipsa patris incensum est, dum orat, iuxta illud: Oratio mea sicut incensum in
conspectu tuo. [note] Ipsa patris est holocaustum, dum sua erga peccatores pietate
accensa, Deum etiam patrem illis placat, ut uindictam differat et penitentiam
expectet peccatorum. Dauid non cognouisse eam dicitur, quia uirgo peperit et uirgo
post partum permansit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
|