Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous section

Next section

V.

Mortuo Nabale Dauid Abigailem sibi coniunxit. Extirpata idolorum [note] stultitia Christus ecclesiam sibi sponsam fecit, et quę demoniis seruiebat, facta est uxor Christi per fidem.

Dauid superinduxit [note] Achinoen; hęc interpretatur fratris decus. Fratres Christi Iudei erant; ex his elegit apostolos, qui ipsum prędicando et exaltando facti sunt eius decus.

Saul iratus Dauidi Micholam eius sponsam tradidit Phalto. Diximus per Michol baptismum significari. Phalti autem interpretatur liberatus. Iudei ergo quanuis Christo infensi auertere ab illo niterentur sponsam eius ecclesiam baptismo consecratam, tradere tamen illam non poterant nisi per baptismum liberato. Fidelium enim coetu constat Christi ecclesia.

Saul Zipheis prodentibus Dauidem obsedit in colle Achillę. Achila [note] interpretatur susceptio eius. Ziphei ergo id est florentes non uirtute sed malicia [ERROR: no link :] 140r [ERROR: no link :] idolorum corr. ex Iudeorum MS [ERROR: no link :] 140v [ERROR: no link :] sic accusant Christum coram principibus Iudeorum, et illi uitę eius insidiantur, et eiusdem susceptores persequuntur.

Dauid noctu ingressus tentorium Saulis, tulit cyphum et hastam, ipsum uero interimi prohibuit; ob hoc Saul placatus abiit. Ingreditur Iesus Saulis tentorium, dum aperit Iudeis abdita Scripturarum, et sensuum noctem sua expositione facit lucescere. Saulem dormientem non permittit interimi, Iudeos incredulos non statim punit, sed interim donec conuertantur, aufert ab eis cyphum et hastam; quia nec calicem sanguinis Domini bibere nec hasta defensionis ueritatem tueri possunt qui [note] adhuc non credunt. Saul hoc uidens placatus abiit. Iudei quippe, qui dormiunt, placari nequeunt: qui uident, illi placantur. Non enim uiderent, nisi crederent: increduli cęci sunt.

Dauid proficiscitur ad Achim in Palestinam et habitat in Sicelech et ipsos Palestinos occulte prędatur. Transit Christi prędicatio ad gentiles et Christus habitat in Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis adductę, hoc est habitat in illis, qui uocem extenuant in consensione unius Dei, quam dilatauerant in plurimorum deorum cultu, et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem admittunt. Tum autem Dauid occulte prędatur Palestinos, quum Christus intimis inspirationibus ad se trahit peccatores, siue incredulos gentiles.

Palestini armantur in Saulem, Romani in Iudeam.

Periit Saul cum filiis. Infideles Iudei, non recipientes Christum, lapsi sunt in interitum sempiternum.

Fleuit Christus pręuidens eorum euersionem, sicut Dauid Saulis necem et Israhelitarum cladem.

Palestini ascendunt in Iezrahel, id est gentiles accesserunt ad uidentes Deum. Sic enim interpretatur Iezrahel. Videntes autem Deum dicuntur prophetę. Porro uincere aliter Iudeorum errorem non potuissent, nisi Scripturarum ueterum autoritate eos refellissent. Suo illos telo confoderunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.