Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous section

Next section

VII.

Dauid ascendit in Hebron, ungitur in regem, benedicit Iabitis, qui sepelierunt Saulem. Hebron dicitur uisio sempiterna. In hac uisione Christus regnat. Benedicit Euangelii doctoribus, qui finem statuerunt Legi, quę ipsum uenturum significabat quęque finiri debuit, quum ipse uenisset.

Filius interim Saulis Isboseth biennium regnat in Ierusalem Abnero autore. Quia Iudei post Christi passionem regnarunt, donec a Romanis deleti sunt. Et hoc Abnero autore, id est diabolo, qui regnantes obcęcabat, ne Christo crederent. Abner enim interpretatur lapis lucidus. Lucidus quippe erat ante peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coęquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi pares illi.

Dauid regnat in Hebron annos septem. Per septenarium uniuersorum summa denotatur. Semper enim Christus in uisione regnat ęterna, quod est in Hebron.

Adduntur menses sex, fortasse quia in sexta ętate apparuit nobis in homine assumpto. [ERROR: no link :] Lc 16,16 [ERROR: no link :] 142r

Abner, Isbosethi dux, et Ioabus, dux Dauidis, inter se pugnant. Superior tamen euadit Ioabus, quia Legi pręualet Euangelium. Neque enim Ioab semper in malam partem est accipiendus. [note]

Azahel tamen, frater Ioabi, ab Abnero interficitur. Azahel uidens Deum designat. Multi enim fidei oculis uident Deum, sed uoluptatibus superati pręcepta fidei non sequuntur. Hos Abner, id est diabolus, in ęternum trahit interitum, si in tempore non se correxerint.

Sepelitur in Bethlem, id est in ecclesia tanquam fidelis. Quia de occultis ecclesia non iudicat,27 licet ille Dei iudicio damnetur.

Ioab reuertitur in Hebron, id est fidelis post carnis uel diaboli pugnam uictor ad cęlestium contemplationem redit.

In Hebron Dauidi nascuntur filii. Qui enim Christi diuinitatem humanitatemque recipiunt, filii Dei uocabuntur, non ex sanguinibus, sed ex Deo nati. [note]

Isboseth cum Abnero rixatus restituit Dauidi Micholam et Abnero autore Israel, id est omnes reliquę tribus, receperunt Dauidem regem. Isbosethus, qui coęquatus dicitur, Iudeum designat prius superbum, qui deinde contra Legem, quam non intellexerat, indignatus, currit ad baptismum, quod est Dauidi restituere Micholam. Et Abner, qui hoc loco Legem significat, quum et ipsa sit lapis lucidus, in tabulis lapideis digito Dei descripta, omnibus per spiritalem sui sensum suadet, ut se Christo regi submittant, si salui esse cupiunt.

Isbosethum filii Renon dormientem interimunt, caput afferunt Dauidi [note] in Hebron et ipsi Dauidis iussu interficiuntur. Et caput Isbosethi in Hebron sepelitur. Isbosethum Iudeum ad Christum conuersum diximus, sed plerique conuersi erroribus postea ab hereticis implicati sunt. Renon enim ecclesia uel congregatio interpretatur. De qua in psalmo dicitur: Odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. [note] Qui tunc caput interempti ad Dauidem deferunt, quum se de sectę suę multiplicatione iactant. Sed ob hoc iustius ipsi Christi iudicio damnantur. Tunc autem et caput interempti sepelitur, quum error illorum finem accipit. Et id quidem in Hebron, ut ubi Deus uidetur, inde fugiat diabolus. [ERROR: no link :] 142v [ERROR: no link :] CIC Decr. Grat. IX, lib. 5, tit. 3, cap. 34 [ERROR: no link :] cf. Io 1,13 [ERROR: no link :] 143r [ERROR: no link :] Ps 25(26),5

Dauid uenit in Hierusalem, expulit Iebuseos, arcem Syon muniuit et appellata est Dauidis ciuitas. Hierosolyma interpretatur pacifica uel uisio pacis. Quia Christus uenit in pace, et Deus homo factus est. Expulit Iebuseos qui interpretantur conculcatio mea. Quia non possunt habitare cum Christo qui Dei mandata contemnunt et arrogantię suę pedibus conculcant. Syon muniuit, id est ecclesiam ueritatis doctrina firmauit, et uocari coepit ecclesia Christi.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.