Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous paragraph

Next paragraph

Dauid cecidit Palestinos, a Moabitis exegit tributum et a Syris; fregit Adadezerum regem Sobę, equos eius subneruauit, et cum spoliis uictor Hierosolymam rediit. Palestini ore contundentes interpretantur; hos Dauid cędit quia Christus maledicos damnat. Moabitę de patre genitos sonant. Syria in sublimitatem transfunditur. De Deo patre omnes geniti sumus, quia ipse creator omnium. Syri autem sumus quum superbia efferimur. Ab omnibus Christus obedientię tributum exigit et humilitatis, ut Deum patrem confitendo ab illo nos creatos esse testemur et Christo obediendo gratiam referamus Saluatori. Adadezer pręcipuus separator interpretatur, Soba serra secans. Separatores nostri heresiarchę fuerunt, serra erroris desecare nitentes quod catholicę ecclesię adhęrebat per fidem; sed Christo uincente illi perierunt. Christus enim equos eorum id est argumenta, quibus confidebant, ueritatis gladio subneruauit, eaque concidere fecit, ostendens nullam esse in eis uim, qua nixa stare possent; et cum spoliis id est cum conuersis, qui [note] prius auersi erant, rediit in domum pacis, destructo errore qui ueritati repugnabat. Tunc conuersi Deo gratias agunt.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.