Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522], Feretreidos libri tres, versio electronica (), 807 versus, verborum 8510, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [severitanipferetr].
Previous section

Next section

Magistri Ioannis Policarpi Seueritani Sibenicensis Dalmate predicatorii ad illustrem Guidobaldum Castriduranti comitem, illustrissimi et inuictissimi militie Ducis Vrbini Francisci Marie filium, Feretreidos Liber Tertius.
Talia secretus quum nostra mente refferem,
Continuo sese nostris pulcherrima uisu
Obtulit hic oculis uenerando et pectore uirgo,
Virgo ignota tamen speculor quam talibus atque
Alloquor haec eminus tardis se passibus offert
Quis petit Aonios colles, quis hec hostia pulsat,
Laurigerae rupis facies mihi cognita cuius
Mox fuit et cominus sibi pauca referrem,
Fert animus, uirgo, decus et spes unica nostrum,
Euterpe ueneranda mihi delecta sororum,
Venisti tandem celorum cardine ab alto,
Sola es, dic ubi sunt mihi cetera turba dearum
Nonne cito venient, que nobis talibus insit.
"O uates venerande mihi sunt ad Iouis alta
Tecta dei, uenient cito." Cui sic ipse repono,
Meonio celebranda diu clarissima uirgo,
Vera refer nobis quibus es comes atque fuisti, page
Quid fecere mee, mea dulcis cura, sorores,
Ad superos dic, Musa, precordia omine sancto,
Principe pro nostro, uenietne huc summus ab alto
Iuppiter omnipotens celo, que talia soluit.
Iuppiter omnipotens celo descendet ab alto [ERROR: no reftable :]Euterpe ad poetam.
Rore leui et puerum perfundet fronte serena
Ipse deus, deus hic magni moderator Olympi
Virgine apelleida natus quem lege superna
Praebuit ut mundo, nullo temerata pudore
Virgo dei genitrix, uirgo sanctissima uirgo, [ERROR: no reftable :]Cuius fuerat uirgo Maria.
Ipse cito ueniet care genitricis amore
Quae Leonora sibi placuit, nam mente pudica [ERROR: no reftable :] Leonorae pudicitia, coniugis ducis.
Nati huius genitrix uidit quoque ture Sabeo
Libauit superis uenerans pia templa deorum,
Sola ego nunc ueni, ut referam tibi quod cito celsus,
Celsus ab aethereo ueniet deus ordine diuum
Vltima spes mundi huius duratura per aeuum
Principio uel fine carens uel tempora nulla
Noscens descendat magna comitante caterua
Sit tibi parata lyra aurata, hanc ut pectine eburno
Percutias, uates, quum uenerit ille salutis [ERROR: no reftable :]Hortatio Muse ut poeta letetur aduentu Iouis pro principe baptizando.
Auctor et ipse deus sine quo nil uiuit in orbe
Quumque tibi dicam, solers tunc sume canoram
Sume chelym, uates, cantans ad sydera tecum
Intonsum tibi mox Phebum dulcesque sorores [ERROR: no reftable :]Phoebus intonsus.
Principi ut applaudant, diuino carmine uatum
Ipse uoca Tyrio tu tunc e murice tinctus
Et quia te scio me petiturum quid sit in illis, page
Oris egregium dicam quod nulla referre
Lingua potest, quam sint celorum gaudia magna
Que deus eternum dedit his qui corde benigno [ERROR: no reftable :]Apud Caelicolas nulla tristitia est.
Assidue seruant sacrae precepta salutis,
An credis quod ibi reptat uesana libido
Mortalis uite, non sed discrimine magno
Inter se contendunt diuum numina et huius
Ingluuies lucis mentisque hebetudo proterue
Subiacet hic mundus peregrinis rebus, et omne
Quod domitat Phebus radiis, soror atque Diana [ERROR: no reftable :]Natura huius mundi.
Permanet inconstans tandem finemque reponit,
Causa huius datur haec, tempus namque omnia uergit
Aut credis quod ibi sint ditis numina nigri
Aut sit Tartareis tellus decorata uenenis,
Dira uel horriferis ornata haec terra figuris,
Regio quippe micans flammis et sulphure feta
Horridus hic premeris semper dolorose Typhea [ERROR: no reftable :]Inferorum misera conditio.
Encelademque suum uoluit furibunda cathenis
Etna diu ex se queque uomens ardentia saxa
Gerionem quatit heu spumantem e guture flammas
Qui Phlegetonteis summunt et pocula ripis
Hinc ut perpetuis implent clamoribus orbem
Eumenides seue quibus est committere leto
Cura uiros, qui non seruarunt iussa Tonantis,
Hic est Sulmoneus, terre hic Titania pubes,
Hic sunt Aloydes et Tycion cui uultur obunco
Euorat immortale iecur rostro isque sub alto
Pectore se firmat semper cui nulli renatis page
Est fibris requies, Medee est atque impia sortes
Sulphureos fontes fedans atque horrida prata
Hic sunt et Iaphyte infandi Tytion, et Pyrithous
Infoelix Theseus districtus pendet in istis
Sulphureis terris, Phlegiasque miserrimus hic est,
Sysiphus et uasti uoluens onus, hei mihi, saxi
Expectat scelerum penas formidine mirra
Lastenes et Curio, Cynaras est atque Thyestes
Qui hic flendo ducunt uitam, per aquosa nocentum
Nubila clamantes, fugiunt hic sidera nostrum
Aspectum miseros hument in flumine flamme
Exurunt nos, et tu, Tantale, false minister
Deridens superos merito stas ordine in isto.
Hic sunt qui in uanum diuinum sumere nomen [ERROR: no reftable :]Transgressio decem praeceptorum. [ERROR: no reftable :]Non assumes nomen dei in uanum.
Audent et faciunt sanctis seruille diebus, [ERROR: no reftable :]Sabbatum obserua.
Quique pios nullo uenerantur honore parentes [ERROR: no reftable :]Parentes honora.
Et nece qui saeua cui uulnera quique patenter [ERROR: no reftable :]Non occides.
Nititur inuetitum stupro uiolare pudicas
Vxores quocumque modo, uel praua cupido
Infestat quemque faciens damnum ore manuque
Si quis erit mendax aut seditiosus ad umbras
Atque ibi incurrens laudis mala premia uane [ERROR: no reftable :]Non sis mendax.
Prosperitate gemens fratris seque acriter urgens,
Ira furor breuis at cui talia mente reuoluat
Ne incidat in tenebras torpens aurique minister
Hec loca nunc caueat, semper te et proxima Syrte
Ingluuies uentris nulli laudabilis unquam
Perpetuo damnant uates, qui celsa Tonantis page
Tecta uolunt habitare diu et post sidera clara
Cernere, quique malum temnunt te, parue Cupido.
Cerberus hic latrans uasteque uoraginis auceps [ERROR: no reftable :]Cerberus
Irruit in miserum secli qui captus amore
Dulcibus in uiciis monstrauit seque suosque,
Est uia Tartarei que fert Phlegetontis ad undas
Obscenas squallore Charon qua ducit inertes
Terribilis uisus quibus aut auditus ubique
Extitit in peius, quam conditor ille supernus
His dederit, ne quando animi uiciatus odore [ERROR: no reftable :]Quinque sensus corporis et animi.
Iucundo pauper sis preceps, hei mihi, semper
Ne dicas nec sit tactu irritata libido,
Iudicio extremo quondam exquirenda Tonantis
Certe pauperibus tibi fiant atque pusillis
Septem opera et noscas stimulos sufferre nocentum, [ERROR: no reftable :]Septem opera pietatis.
Disce diu, mi Vates, longa et tempora uita
Que pia discussi uero atque examine mentem
Inspice ut eternam fugias per secula mortem,
Hec tibi non seruat celsi moderator Olympi
Iuppiter ipse deus, cuius moderamine cuncta
Torquentur semper, terre, mare, pontus et astra,
Hic ubi nos fuimus diuos, sedesque beatas
Vidimus heroas generoso et pectore uates, [ERROR: no reftable :]Elysiorum gaudia.
Qui Musas semper coluerunt carmine pulchro,
Vite horum datur egregium per secula nomen,
Perpetuum columen latique in secula fines,
Magna salus, magnum decus his et gloria magna [ERROR: no reftable :]Poetae clari sunt apud deum.
Perpetuo durant, est atque salutifer annus, page
Eternum uer, maturos ibi tempora fructus
Condensant superis, uiridantia gramina sunt hic
In quibus exercent ludos, ubi fraude remota
Quisque suo gaudet, nec sunt hic tristia bella
Nec funesta dies, uiridi cum palmite uites
Dulce affert mulsum, sudant opobalsama semper
Hic salices lente sunt hic, noua nascitur alnus,
Sunt liquidi fontes, sunt et Panchayca rura,
Sunt uolucres patulis cantantes carmina ramis
Dulcia per uarios mirre resonantia cantus,
Libera simplicitas, nullis obnoxia curis,
Dirigit heroas plaudentes uocibus altis,
His dulcis requies, his est et pura uoluptas,
Hos quoque sine fine manet gratissima Tempe
Lucidaque ethereo Phoebe splendescere mundo
Cernitur et Phoebus luco residere uirenti
Exoptans fulget semper saltante chorea
Naiadum cetu sapiens quibus Orpheus ille
Personat aurata cythara cum pectine eburno,
Et satyri Driadesque suum peana canentes
Applaudunt superis. Quis hoc esse beatior euo
Concupiet, nullus uicturus tempora longa.
Omnibus his diuis summi moderator Olympi
Presidet in solio fulgens trabeatus et auro,
Crisolito atque aliis gemmis clarisque lapillis,
Qualis erat tandem quem dixit conditur almus,
Lingua hominum narrare nequit, nec candida uultu [ERROR: no reftable :]Nemo unquam potuit narrare innumera gaudia paradisi.
Clyo gesta canens, aut Vrania superba page
Nec lauro redimita comasque Polimnia, necnon
Caetera turba deum generoso carmine possent
Dicere quot superi sint, quot sint sidera coelo,
Qualia templa nitent, que sint hic turba ministrum
Attalicis opibus, quot sint aut atria pulchra
Pestano uiole quot sunt et cana colono
Lilia, Phidiacis latio de marmore splendor
Qualis uel niteat. Sunt hic Iouis ora sereni,
Hic fuimus nos, nos, tua dulcis cura, sorores
Quae postquam uenerunt ad Iouis atria celsa
Prona humi prostrata iacens formidine magna
Nobiscum paulum respirans talia cepit
Dicere Calliope constanti uerbula corde, [ERROR: no reftable :]Oratio Caliopes ad Iouem.
Rex optate tuis Musis, nos uenimus ad te,
Omnia quae dicam Charitum tibi nomine tradam,
Summe deus, qui cuncta potes, qui cuncta gubernas,
Exaudi, refoue auspiciis et mente serena
Concipe, tu scis, summe deus, probitatis et alte
Fons sacer eximiae uirtutis spesque salusque,
Venisti ad nos, ut pulchra sub imagine nobis
Ostensus miseris uirtute et uiribus et nos
Exornes superum quibus est celestis origo
Exolue hiis inuicte malis Parnasia laurus
Sicca iacet, poterit nullo se rore foueri,
Namque Helyconis honos periit sitientibus hortis
Ad quos nulla potest secure pergere Musa,
Irruit in mortem omne genus, nec mixta uerendo
Imperio uatum stat gratia, nulla Quiritum page
Gloria prisca datur nobis, sunt arma tubaeque
Que nos infestant, durum genus atque ferarum
Rupibus in uastis degens, qui castra secuntur.
Hi sunt nunc homines, pietas quibus ulla nec hinc est
Nec datur ulla fides, miserum spes ultima uite,
Non est casta domus, non sunt hic atria nobis
Hospita uirtutis, Musarum gloria quondam
Non nisi pulchra Venus tetris ueneratur in oris,
Nulla tibi laus est, offert nec tura Sabea
Gens ingrata deo, nullus uel carminis usus
Stat superis, quare uasti te preside mundi
Conditor, expetimus fiat quod turba sororum
Exoptat, natus nobis est aurea proles
Francisci Mariae ducis, ut scis, filius almus,
Fonte sacro puerum perfundas, conditor ingens,
Pensaque parcarum durent sibi tempora longa,
Vt fiat uirtutis honos et crimina rerum
Irrita perpetuo expellat casusque nocentes
Auertat nobis, pacemque imponere rebus
Vtque diu possit te tollens semper ad astra.
Annuit his dictis superum pater et cito diuos
Conciliumque uocat quibus ille ex ordine cuncta
Narrat et exiguo claros in secla tryumphos
Tempore turba deum parat. Ergo dulcia rura
Vrbine gentis petat illuc qui tua seruat
Limina, Mercurius, narret quod Iuppiter alto
Descendet celo uenturus ad atria diui
Francisci Mariae narret cui quae tibi dixi. page
Et si dixerit, ignoro loca, tu sibi serto
Vrbine pulchram uallem mirabere gentis
Colliculis cui culta iacent predulcia prata,
Adsunt frugiferi surgentes undique montes,
Flumina non desunt sibi sunt atque oppida plura,
Vrbinum urbs inter pulchros sit consita montes,
Vt quam uel riui non magno murmure mulcent
Exiguis undis, liquidis tamen, unde poetae
Vrbanos mores et munera pulchra deorum
Carminibus placant, armis cultuque uetustas
Quem decorat diuum, mulierum forma pudica
Nunquam questa uiri reditus subtollit ad astra.
Illuc Mercurius directo uel pede tendat
Conueniens pia tecta ducis cui talia dicat:
Felicem cui uita dedit spectare coruscum
Sidereumque ducem, qui nunc tua tecta uidere
Accelerat diuum multa comitante caterua,
Vt puto filiolum perfundet rore sereno.
Talia cum ferret secum dux inclytus intra
Pluria mente sua uoluebat temporis usu,
Musa cui dixit uenerando e pectore: Princeps,
Quid dubitas princeps? Opus est nunc uiribus atque
Ingenio. Cilices domuisti pectore forti [ERROR: no reftable :]Gesta inclyti ducis Vrbini.
Vicit Erithreos ensis tuus, unde tryumphos
Irruit Hyrcano Hesperius cum gente feroci
Littus ad Italiae populorum strage superbus
Iulius Eridani ripas cum fulminat ipse
Ferrariam exoptans diris circundare flammis, page
Dux belli fueras, bello clarissimus atque
Felsina te timuit, tumidum te crescere Tybrim
Vidimus, iniuste Leo quin te maximus olim [ERROR: no reftable :]Domat Felsinam et Romam, obstat iuste Leoni pontifici maximo.
Extorrem uoluit patria regnoque superbo,
Multa dies uariusque labor, pater ipse deorum
Rettulit in melius tibi nam fortuna regressum
Mox dedit ut Latio unquam nil uirtutis abesset
Te uirtus clarum, te gloria tollit ad astra
Ipse ducum ueterum nulli uirtute secundus
Extans nam bello magnum prestabis Achillem
Agmen agens equitum et florentes ere cateruas,
Picenos domuit tua dextera, uictor ubique [ERROR: no reftable :]Franciscus Maria dux ubique uictor.
Diceris, hoc narrant populi Camerina per arua,
Hoc strages Perusina canit Malatesta benignus [ERROR: no reftable :]Superat Picenum et Camerinum et Perusiam. [ERROR: no reftable :]Malatesta.
Quum patria pulsus remeabo inglorius urbem
Diceret, is quamuis Phrygiis fulgeret in armis
Ni duce te exuuias capiam pulsusque tropheum
Hostibus eripiam, clarum te numina firment
Huic seclo, Hesperiae magne spes altera princeps
Cessit Martigeno tibi, tunc uictoria quando
Imperiale nemus cingis fulgentibus armis, [ERROR: no reftable :]Magna laus ducis Francisci Marie.
Est tibi religio diuum, est tibi pectus honestum,
Iustus es et placide miseris succurris ubique
Magnanimosque duces prae te fers, inclyte Caesar,
Sidereo flagras clypeo et celestibus armis, [ERROR: no reftable :]Virtutes ducis.
Nonne tuum poterunt superi perducere caelum
Cyllaron ipse tuis cedet tibi Castor et armis,
Nasceris a superis clarisque parentibus, unde page
Vertice sidereas pulsabis semper et arces,
Quare opus est animo cito nunc cuncta parata
Parta domus clarique duces celeresque ministri
Sint tibi qui tecum ueniant comitarier illum
Quem celum, quem terram, mare et quem mundus adorat,
Vellere Millessio ornetur tibi et aula Timaui
Lana et erithreis sint uellera picta smaragdis,
Albeat et paries ebore et sit gemma fenestris
Indica et auratum limen sit, candide princeps,
Lilia Parthenius post per loca strata uiarum
Spargat et assidue sibi sint dilapsa ligustra [ERROR: no reftable :]Qualis sit ornatus aule principis pro aduentu Iouis ad ipsum.
Dum fiant haec te expectabo suscipe uires.
His dictis tacuit, placidus cui talia fatur
Maria Franciscus: Diuum uenerande minister,
Quamuis non sim dignus quod mea tecta supernus
Conditor ingrediens uideat, tamen ipse ego seruus
Indignus seruabo tanti iussa Tonantis,
Vt fieri poterit cui sit laus, gloria sitque. [ERROR: no reftable :]Humilitas ducis plena relligione.
Perpetuo sine fine manens qui nulla relinquit
Pectora pura pius tamen mox ex ordine cuncta
Implet iussa dei, uarias it seruus ad urbes,
Vrbinum ueniant proceres et amicus ubique
Qui datur enotriae terris, princepsque comesque
Iulius ethereo descendens ad axe minister
Diuum, purpureo sequitur quem turba galero
Ornata, et terre rector mundique ruentis
Pro te lapsa fides natus de stemmate diuum
Germanus Caesar superum et partitur honores page
Congaudens puero tali de stirpe creato,
Hunc quoque Paphlagones, Ligurum dux inclytus atque
Gallos rex et Gaditanus, Pannonus huncque
Sarmata et auratis armis pictusque Gelonus
Marchio hianoreus clarus belloque superbus
Dux quoque Ferrarie, forti dux horrida Martis
Arma manu quassans comitantur ad atria. Tandem
Venerat et grauibus Nymphis comitata Diana,
Parthenopes regina soli, cui nata dabatur
Nominis eiusdem nitido fulgentior ostro
Sorte potens simili diuum de stirpe creata,
Hunc Tarthesiacis induti uestibus omnes
Donarunt puerum. Quibus omnibus undique uisis
Maria Franciscus cepit tunc dicere: Diuum [ERROR: no reftable :]Sermo ducis.
Omnes quos uolui sunt hic mihi, sancte minister,
Die quibus est opus, aut quo te duce tendimus ultro
Cui deus hec breuibus nos princeps maxima celi
Porta manet, quo fata uolunt, quo dextra Tonantis
Carpere iter uoluit, stans consitus arbore multa
Est nemus ex quo Phoebus flagrat ab ignibus illis [ERROR: no reftable :]Paradisus terrestris.
Qui uestros colles, mundum et iuga celsa perurunt,
Illuc ferte pedem mecum quem casta secuntur [ERROR: no reftable :]Qui saluantur.
Pectora Sardonicis fulgentia quippe lapillis.
Huc quum uenerunt, subito fulgore coruscans
Panditur ecce domus coelorum cardine ab alto,
Qua deus omnipotens uenturus cuncta beabit,
Ex qua prodibat splendor solaris abunde
Solares radios superans quo cernere nullus page
Iuppiterem poterat, passim prostratur et omnis
Turba uirorum, penetrant clamoribus ethera celsa,
Pectora pectoribus collidunt: Parce, redemptor, [ERROR: no reftable :]Humile genus hominum.
Parce piis precibus, superum rex, parce nephandis
Criminibus nostris, nostrum miserere, creator.
Talia dicentes esurgunt, splendor et omnes
Humanos uisus penetrat, mirrantur ubique
Talia mirra dei, conclamant quid sibi talis
Portendit splendor, superans Phoebia thecta [ERROR: no reftable :]Nemo deum in uita uidit.
Hunc subito montes et sylue, concaua et antra,
Castalii latices atque alta cacumina montis
Parnasi, depressa fronte extollere ad altum
Expectant, omnes homines et mundus adorans
Conclamant: Deus, o deus, o deus, accipe nostras,
O deus, ipse preces, superum rex, nos tibi serua!
Respirant paulum resupino pectore corda
Inspiciuntque deum, quem uirtus nulla uidere
Mortalis potuit, mortali in corpore cernunt. [ERROR: no reftable :]Perifrasis est Christi, nostri dei.
Cui pia dux noster tremefactus uerbula dixit:
Salue rex superum, superum saluete Penates.
Cur mea tecta, deus, magni moderator Olympi,
Ingrederis, qui cuncta potes, qui cuncta gubernas?
Non ego sum dignus. Sat erat mihi conditor ut sic
Diceret: Ecce tuus natus sit saluus et esset.
At quia uenisti, tibi sit laus gloria sitque. [ERROR: no reftable :]Ostenditur Franciscus Maria dux esse uerus cristianus.
Cui deus omnipotens, natus de uirgine pura,
Ipse deus sine fine manens in corpore uisus:
Te genus humanum cernens in Tartara tendi page
Incolui terras, manans de corde parentis,
Subsistens uerbum, socius cum patre coeuus
Vnica progenies, concors, equalis ubique [ERROR: no reftable :]Incarnatio Christi mirro mundo descripta.
Spiritus est nobis diffusus cuncta per ample
Corda hominum, cernens uolui te uisere, et heros
Qui mea perpetuo seruasti iussa libenter,
Seruasti miseros semper de nomine nostro.
Hanc ob rem tibi demisi memorabile munus [ERROR: no reftable :]Quare deus suffragatur duci Francisco Marie.
E celo, puerum. quare pergamus et illuc
Vt genio sancto tandem moderatus et alter
Infestet nunquam natum uicturum secula longa. [ERROR: no reftable :]Fatum Guidobaldi principis.
His auditis Musa iubet mox pectine eburno
Percutiam cytharam, Phoebum cultasque sorores
Commouet, ipsa liram capiant pia turba canoram,
Instaurant thyasos populi, super astra meantem
Iuppiterem laudant, mare, tellus, pontus et astra,
Arguta ales quo resonat, quam Delphyca tellus,
Quam lucus Gryneus alit, quam pulcher Apollo
Exercere modos docuit plectroque lyraque,
Vndique conclamant letique ad sydera tollunt
Carminibus uocem, ducunt et turba choreas,
Precedunt pueri nos innupteque puelle
Aurea Saturni latium pia secla canentes
Nunc decorant latium, sequimur nos, gloria quosque
Tollit ad astra deum magna comitante caterua
E celo superum. Tot non sunt in mare gutte, [ERROR: no reftable :]Cum quibus habitat deus.
Montibus aut altis syluae, uel in aequore pisces,
Ethera nec decorant uolucres tot, sydera celum page
Nec tot quippe suum complent, quot numina secum
E celo ueniunt. Testantur gaudia mundi
Omnes uoce pia, contemperat organa canis
Et Phylomella suis, Phebus nascentis adortus
Primos diffundit radios, aurora nitescit,
Phoebe et sepe suum mutabat in ethere numen
Congaudens puero, splendescunt sydera cuncta
Vrbinum ueniunt, omnis tonat undique turba, [ERROR: no reftable :]Totus mundus letatur die natalico principis.
Carmine dulciloquo reges tollebat ad astra
Atque ducem clarum cecinit crinitus Apollo. [ERROR: no reftable :]Cantilena Apollinis in laudem ducis.
Mirra loquar, nec mirra canam, quia uera fatebor.
Alcides unum Lybicis prostrauit harenis
Te, leo, sed domitum, quamuis fortissimus esses.
Fortis et hic fuerat magna stipante caterua
Seque suosque duces diuino sanguine cretos
Maria Franciscus, solus dux inclytus armis
Solus et hic alios decimum post truncat et omnes
Indomiti fuerant. Quare, quid uertere muros
Profuit Vrbini, minime quem menia tutum
Reddunt, ingenium sed post hoc uiuida uirtus
Viuat, uiuat et hic superet Garamantas et Indos,
Tygris et Eufrates capiant sua iura, quibus nunc
Imperet, et celso superis equetur Olympo.
Prosternunt pueri flores per opaca uiarum
Omnia collustrant nitidos amplexa Penates
Dextra dei subito cum diuis ipse quieuit
Ethera concutiunt bombe, in templisque sonatur
Ere cauo ludunt Fauni Driadesque puelle. [ERROR: no reftable :]Letantur populi in aduentu Iouis. page Finis.
Previous section

Next section


Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522], Feretreidos libri tres, versio electronica (), 807 versus, verborum 8510, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [severitanipferetr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.