Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522], Feretreidos libri tres, versio electronica (), 807 versus, verborum 8510, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [severitanipferetr].
Magistri Ioannis Policarpi Seueritani Sibenicensis Dalmate predicatorii ad illustrem Guidobaldum Castriduranti comitem, illustrissimi et inuictissimi militie Ducis Vrbini Francisci Marie filium, Feretreidos Liber Tertius.
Talia secretus quum nostra mente refferem, Continuo sese nostris pulcherrima uisu Obtulit hic oculis uenerando et pectore uirgo, Virgo ignota tamen speculor quam talibus atque Alloquor haec eminus tardis se passibus offert Quis petit Aonios colles, quis hec hostia pulsat, Laurigerae rupis facies mihi cognita cuius Mox fuit et cominus sibi pauca referrem, Fert animus, uirgo, decus et spes unica nostrum, Euterpe ueneranda mihi delecta sororum, Venisti tandem celorum cardine ab alto, Sola es, dic ubi sunt mihi cetera turba dearum Nonne cito venient, que nobis talibus insit. "O uates venerande mihi sunt ad Iouis alta Tecta dei, uenient cito." Cui sic ipse repono, Meonio celebranda diu clarissima uirgo, Vera refer nobis quibus es comes atque fuisti, page Quid fecere mee, mea dulcis cura, sorores, Ad superos dic, Musa, precordia omine sancto, Principe pro nostro, uenietne huc summus ab alto Iuppiter omnipotens celo, que talia soluit. Iuppiter omnipotens celo descendet ab alto [ERROR: no reftable :]Euterpe ad poetam. Rore leui et puerum perfundet fronte serena Ipse deus, deus hic magni moderator Olympi Virgine apelleida natus quem lege superna Praebuit ut mundo, nullo temerata pudore Virgo dei genitrix, uirgo sanctissima uirgo, [ERROR: no reftable :]Cuius fuerat uirgo Maria. Ipse cito ueniet care genitricis amore Quae Leonora sibi placuit, nam mente pudica [ERROR: no reftable :] Leonorae pudicitia, coniugis ducis. Nati huius genitrix uidit quoque ture Sabeo Libauit superis uenerans pia templa deorum, Sola ego nunc ueni, ut referam tibi quod cito celsus, Celsus ab aethereo ueniet deus ordine diuum Vltima spes mundi huius duratura per aeuum Principio uel fine carens uel tempora nulla Noscens descendat magna comitante caterua Sit tibi parata lyra aurata, hanc ut pectine eburno Percutias, uates, quum uenerit ille salutis [ERROR: no reftable :]Hortatio Muse ut poeta letetur aduentu Iouis pro principe baptizando. Auctor et ipse deus sine quo nil uiuit in orbe Quumque tibi dicam, solers tunc sume canoram Sume chelym, uates, cantans ad sydera tecum Intonsum tibi mox Phebum dulcesque sorores [ERROR: no reftable :]Phoebus intonsus. Principi ut applaudant, diuino carmine uatum Ipse uoca Tyrio tu tunc e murice tinctus Et quia te scio me petiturum quid sit in illis, page Oris egregium dicam quod nulla referre Lingua potest, quam sint celorum gaudia magna Que deus eternum dedit his qui corde benigno [ERROR: no reftable :]Apud Caelicolas nulla tristitia est. Assidue seruant sacrae precepta salutis, An credis quod ibi reptat uesana libido Mortalis uite, non sed discrimine magno Inter se contendunt diuum numina et huius Ingluuies lucis mentisque hebetudo proterue Subiacet hic mundus peregrinis rebus, et omne Quod domitat Phebus radiis, soror atque Diana [ERROR: no reftable :]Natura huius mundi. Permanet inconstans tandem finemque reponit, Causa huius datur haec, tempus namque omnia uergit Aut credis quod ibi sint ditis numina nigri Aut sit Tartareis tellus decorata uenenis, Dira uel horriferis ornata haec terra figuris, Regio quippe micans flammis et sulphure feta Horridus hic premeris semper dolorose Typhea [ERROR: no reftable :]Inferorum misera conditio. Encelademque suum uoluit furibunda cathenis Etna diu ex se queque uomens ardentia saxa Gerionem quatit heu spumantem e guture flammas Qui Phlegetonteis summunt et pocula ripis Hinc ut perpetuis implent clamoribus orbem Eumenides seue quibus est committere leto Cura uiros, qui non seruarunt iussa Tonantis, Hic est Sulmoneus, terre hic Titania pubes, Hic sunt Aloydes et Tycion cui uultur obunco Euorat immortale iecur rostro isque sub alto Pectore se firmat semper cui nulli renatis page Est fibris requies, Medee est atque impia sortes Sulphureos fontes fedans atque horrida prata Hic sunt et Iaphyte infandi Tytion, et Pyrithous Infoelix Theseus districtus pendet in istis Sulphureis terris, Phlegiasque miserrimus hic est, Sysiphus et uasti uoluens onus, hei mihi, saxi Expectat scelerum penas formidine Lastenes et Curio, Cynaras est atque Thyestes Qui hic flendo ducunt uitam, per aquosa nocentum Nubila clamantes, fugiunt hic sidera nostrum Aspectum miseros hument in flumine flamme Exurunt nos, et tu, Tantale, false minister Deridens superos merito stas ordine in isto. Hic sunt qui in uanum diuinum sumere nomen [ERROR: no reftable :]Transgressio decem praeceptorum. [ERROR: no reftable :]Non assumes nomen dei in uanum. Audent et faciunt sanctis seruille diebus, [ERROR: no reftable :]Sabbatum obserua. Quique pios nullo uenerantur honore parentes [ERROR: no reftable :]Parentes honora. Et nece qui saeua cui uulnera quique patenter [ERROR: no reftable :]Non occides. Nititur inuetitum stupro uiolare pudicas Vxores quocumque modo, uel praua cupido Infestat quemque faciens damnum ore manuque Si quis erit mendax aut seditiosus ad umbras Atque ibi incurrens laudis mala premia uane [ERROR: no reftable :]Non sis mendax. Prosperitate gemens fratris seque acriter urgens, Ira furor breuis at cui talia mente reuoluat Ne incidat in tenebras torpens aurique minister Hec loca nunc caueat, semper te et proxima Syrte Ingluuies uentris nulli laudabilis unquam Perpetuo damnant uates, qui celsa Tonantis page Tecta uolunt habitare diu et post sidera clara Cernere, quique malum temnunt te, parue Cupido. Cerberus hic latrans uasteque uoraginis auceps [ERROR: no reftable :]Cerberus Irruit in miserum secli qui captus amore Dulcibus in uiciis monstrauit seque suosque, Est uia Tartarei que fert Phlegetontis ad undas Obscenas squallore Charon qua ducit inertes Terribilis uisus quibus aut auditus ubique Extitit in peius, quam conditor ille supernus His dederit, ne quando animi uiciatus odore [ERROR: no reftable :]Quinque sensus corporis et animi. Iucundo pauper sis preceps, hei mihi, semper Ne dicas nec sit tactu irritata libido, Iudicio extremo quondam exquirenda Tonantis Certe pauperibus tibi fiant atque pusillis Septem opera et noscas stimulos sufferre nocentum, [ERROR: no reftable :]Septem opera pietatis. Disce diu, mi Vates, longa et tempora uita Que pia discussi uero atque examine mentem Inspice ut eternam fugias per secula mortem, Hec tibi non seruat celsi moderator Olympi Iuppiter ipse deus, cuius moderamine cuncta Torquentur semper, terre, mare, pontus et astra, Hic ubi nos fuimus diuos, sedesque beatas Vidimus heroas generoso et pectore uates, [ERROR: no reftable :]Elysiorum gaudia. Qui Musas semper coluerunt carmine pulchro, Vite horum datur egregium per secula nomen, Perpetuum columen latique in secula fines, Magna salus, magnum decus his et gloria magna [ERROR: no reftable :]Poetae clari sunt apud deum. Perpetuo durant, est atque salutifer annus, page Eternum uer, maturos ibi tempora fructus Condensant superis, uiridantia gramina sunt hic In quibus exercent ludos, ubi fraude remota Quisque suo gaudet, nec sunt hic tristia bella Nec funesta dies, uiridi cum palmite uites Dulce affert mulsum, sudant opobalsama semper Hic salices lente sunt hic, noua nascitur alnus, Sunt liquidi fontes, sunt et Panchayca rura, Sunt uolucres patulis cantantes carmina ramis Dulcia per uarios Libera simplicitas, nullis obnoxia curis, Dirigit heroas plaudentes uocibus altis, His dulcis requies, his est et pura uoluptas, Hos quoque sine fine manet gratissima Tempe Lucidaque ethereo Phoebe splendescere mundo Cernitur et Phoebus luco residere uirenti Exoptans fulget semper saltante chorea Naiadum cetu sapiens quibus Orpheus ille Personat aurata cythara cum pectine eburno, Et satyri Driadesque suum peana canentes Applaudunt superis. Quis hoc esse beatior euo Concupiet, nullus uicturus tempora longa. Omnibus his diuis summi moderator Olympi Presidet in solio fulgens trabeatus et auro, Crisolito atque aliis gemmis clarisque lapillis, Qualis erat tandem quem dixit conditur almus, Lingua hominum narrare nequit, nec candida uultu [ERROR: no reftable :]Nemo unquam potuit narrare innumera gaudia paradisi. Clyo gesta canens, aut Vrania superba page Nec lauro redimita comasque Polimnia, necnon Caetera turba deum generoso carmine possent Dicere quot superi sint, quot sint sidera coelo, Qualia templa nitent, que sint hic turba ministrum Attalicis opibus, quot sint aut atria pulchra Pestano uiole quot sunt et cana colono Lilia, Phidiacis latio de marmore splendor Qualis uel niteat. Sunt hic Iouis ora sereni, Hic fuimus nos, nos, tua dulcis cura, sorores Quae postquam uenerunt ad Iouis atria celsa Prona humi prostrata iacens formidine magna Nobiscum paulum respirans talia cepit Dicere Calliope constanti uerbula corde, [ERROR: no reftable :]Oratio Caliopes ad Iouem. Rex optate tuis Musis, nos uenimus ad te, Omnia quae dicam Charitum tibi nomine tradam, Summe deus, qui cuncta potes, qui cuncta gubernas, Exaudi, refoue auspiciis et mente serena Concipe, tu scis, summe deus, probitatis et alte Fons sacer eximiae uirtutis spesque salusque, Venisti ad nos, ut pulchra sub imagine nobis Ostensus miseris uirtute et uiribus et nos Exornes superum quibus est celestis origo Exolue hiis inuicte malis Parnasia laurus Sicca iacet, poterit nullo se rore foueri, Namque Helyconis honos periit sitientibus hortis Ad quos nulla potest secure pergere Musa, Irruit in mortem omne genus, nec mixta uerendo Imperio uatum stat gratia, nulla Quiritum page Gloria prisca datur nobis, sunt arma tubaeque Que nos infestant, durum genus atque ferarum Rupibus in uastis degens, qui castra secuntur. Hi sunt nunc homines, pietas quibus ulla nec hinc est Nec datur ulla fides, miserum spes ultima uite, Non est casta domus, non sunt hic atria nobis Hospita uirtutis, Musarum gloria quondam Non nisi pulchra Venus tetris ueneratur in oris, Nulla tibi laus est, offert nec tura Sabea Gens ingrata deo, nullus uel carminis usus Stat superis, quare uasti te preside mundi Conditor, expetimus fiat quod turba sororum Exoptat, natus nobis est aurea proles Francisci Mariae ducis, ut scis, filius almus, Fonte sacro puerum perfundas, conditor ingens, Pensaque parcarum durent sibi tempora longa, Vt fiat uirtutis honos et crimina rerum Irrita perpetuo expellat casusque nocentes Auertat nobis, pacemque imponere rebus Vtque diu possit te tollens semper ad astra. Annuit his dictis superum pater et cito diuos Conciliumque uocat quibus ille ex ordine cuncta Narrat et exiguo claros in secla tryumphos Tempore turba deum parat. Ergo dulcia rura Vrbine gentis petat illuc qui tua seruat Limina, Mercurius, narret quod Iuppiter alto Descendet celo uenturus ad atria diui Francisci Mariae narret cui quae tibi dixi. page Et si dixerit, ignoro loca, tu sibi serto Vrbine pulchram uallem mirabere gentis Colliculis cui culta iacent predulcia prata, Adsunt frugiferi surgentes undique montes, Flumina non desunt sibi sunt atque oppida plura, Vrbinum urbs inter pulchros sit consita montes, Vt quam uel riui non magno murmure mulcent Exiguis undis, liquidis tamen, unde poetae Vrbanos mores et munera pulchra deorum Carminibus placant, armis cultuque uetustas Quem decorat diuum, mulierum forma pudica Nunquam questa uiri reditus subtollit ad astra. Illuc Mercurius directo uel pede tendat Conueniens pia tecta ducis cui talia dicat: Felicem cui uita dedit spectare coruscum Sidereumque ducem, qui nunc tua tecta uidere Accelerat diuum multa comitante caterua, Vt puto filiolum perfundet rore sereno. Talia cum ferret secum dux inclytus intra Pluria mente sua uoluebat temporis usu, Musa cui dixit uenerando e pectore: Princeps, Quid dubitas princeps? Opus est nunc uiribus atque Ingenio. Cilices domuisti pectore forti [ERROR: no reftable :]Gesta inclyti ducis Vrbini. Vicit Erithreos ensis tuus, unde tryumphos Irruit Hyrcano Hesperius cum gente feroci Littus ad Italiae populorum strage superbus Iulius Eridani ripas cum fulminat ipse Ferrariam exoptans diris circundare flammis, page Dux belli fueras, bello clarissimus atque Felsina te timuit, tumidum te crescere Tybrim Vidimus, iniuste Leo quin te maximus olim [ERROR: no reftable :]Domat Felsinam et Romam, obstat iuste Leoni pontifici maximo. Extorrem uoluit patria regnoque superbo, Multa dies uariusque labor, pater ipse deorum Rettulit in melius tibi nam fortuna regressum Mox dedit ut Latio unquam nil uirtutis abesset Te uirtus clarum, te gloria tollit ad astra Ipse ducum ueterum nulli uirtute secundus Extans nam bello magnum prestabis Achillem Agmen agens equitum et florentes ere cateruas, Picenos domuit tua dextera, uictor ubique [ERROR: no reftable :]Franciscus Maria dux ubique uictor. Diceris, hoc narrant populi Camerina per arua, Hoc strages Perusina canit Malatesta benignus [ERROR: no reftable :]Superat Picenum et Camerinum et Perusiam. [ERROR: no reftable :]Malatesta. Quum patria pulsus remeabo inglorius urbem Diceret, is quamuis Phrygiis fulgeret in armis Ni duce te exuuias capiam pulsusque tropheum Hostibus eripiam, clarum te numina firment Huic seclo, Hesperiae magne spes altera princeps Cessit Martigeno tibi, tunc uictoria quando Imperiale nemus cingis fulgentibus armis, [ERROR: no reftable :]Magna laus ducis Francisci Marie. Est tibi religio diuum, est tibi pectus honestum, Iustus es et placide miseris succurris ubique Magnanimosque duces prae te fers, inclyte Caesar, Sidereo flagras clypeo et celestibus armis, [ERROR: no reftable :]Virtutes ducis. Nonne tuum poterunt superi perducere caelum Cyllaron ipse tuis cedet tibi Castor et armis, Nasceris a superis clarisque parentibus, unde page Vertice sidereas pulsabis semper et arces, Quare opus est animo cito nunc cuncta parata Parta domus clarique duces celeresque ministri Sint tibi qui tecum ueniant comitarier illum Quem celum, quem terram, mare et quem mundus adorat, Vellere Millessio ornetur tibi et aula Timaui Lana et erithreis sint uellera picta smaragdis, Albeat et paries ebore et sit gemma fenestris Indica et auratum limen sit, candide princeps, Lilia Parthenius post per loca strata uiarum Spargat et assidue sibi sint dilapsa ligustra [ERROR: no reftable :]Qualis sit ornatus aule principis pro aduentu Iouis ad ipsum. Dum fiant haec te expectabo suscipe uires. His dictis tacuit, placidus cui talia fatur Maria Franciscus: Diuum uenerande minister, Quamuis non sim dignus quod mea tecta supernus Conditor ingrediens uideat, tamen ipse ego seruus Indignus seruabo tanti iussa Tonantis, Vt fieri poterit cui sit laus, gloria sitque. [ERROR: no reftable :]Humilitas ducis plena relligione. Perpetuo sine fine manens qui nulla relinquit Pectora pura pius tamen mox ex ordine cuncta Implet iussa dei, uarias it seruus ad urbes, Vrbinum ueniant proceres et amicus ubique Qui datur enotriae terris, princepsque comesque Iulius ethereo descendens ad axe minister Diuum, purpureo sequitur quem turba galero Ornata, et terre rector mundique ruentis Pro te lapsa fides natus de stemmate diuum Germanus Caesar superum et partitur honores page Congaudens puero tali de stirpe creato, Hunc quoque Paphlagones, Ligurum dux inclytus atque Gallos rex et Gaditanus, Pannonus huncque Sarmata et auratis armis pictusque Gelonus Marchio Dux quoque Ferrarie, forti dux horrida Martis Arma manu quassans comitantur ad atria. Tandem Venerat et grauibus Nymphis comitata Diana, Parthenopes regina soli, cui nata dabatur Nominis eiusdem nitido fulgentior ostro Sorte potens simili diuum de stirpe creata, Hunc Tarthesiacis induti uestibus omnes Donarunt puerum. Quibus omnibus undique uisis Maria Franciscus cepit tunc dicere: Diuum [ERROR: no reftable :]Sermo ducis. Omnes quos uolui sunt hic mihi, sancte minister, Die quibus est opus, aut quo te duce tendimus ultro Cui deus hec breuibus nos princeps maxima celi Porta manet, quo fata uolunt, quo dextra Tonantis Carpere iter uoluit, stans consitus arbore multa Est nemus ex quo Phoebus flagrat ab ignibus illis [ERROR: no reftable :]Paradisus terrestris. Qui uestros colles, mundum et iuga celsa perurunt, Illuc ferte pedem mecum quem casta secuntur [ERROR: no reftable :]Qui saluantur. Pectora Sardonicis fulgentia quippe lapillis. Huc quum uenerunt, subito fulgore coruscans Panditur ecce domus coelorum cardine ab alto, Qua deus omnipotens uenturus cuncta beabit, Ex qua prodibat splendor solaris abunde Solares radios superans quo cernere nullus page Turba uirorum, penetrant clamoribus ethera celsa, Pectora pectoribus collidunt: Parce, redemptor, [ERROR: no reftable :]Humile genus hominum. Parce piis precibus, superum rex, parce nephandis Criminibus nostris, nostrum miserere, creator. Talia dicentes esurgunt, splendor et omnes Humanos uisus penetrat, mirrantur ubique Talia mirra dei, conclamant quid sibi talis Portendit splendor, superans Phoebia thecta [ERROR: no reftable :]Nemo deum in uita uidit. Hunc subito montes et sylue, concaua et antra, Castalii latices atque alta cacumina montis Parnasi, depressa fronte extollere ad altum Expectant, omnes homines et mundus adorans Conclamant: Deus, o deus, o deus, accipe nostras, O deus, ipse preces, superum rex, nos tibi serua! Respirant paulum resupino pectore corda Inspiciuntque deum, quem uirtus nulla uidere Mortalis potuit, mortali in corpore cernunt. [ERROR: no reftable :]Perifrasis est Christi, nostri dei. Cui pia dux noster tremefactus uerbula dixit: Salue rex superum, superum saluete Penates. Cur mea tecta, deus, magni moderator Olympi, Ingrederis, qui cuncta potes, qui cuncta gubernas? Non ego sum dignus. Sat erat mihi conditor ut sic Diceret: Ecce tuus natus sit saluus et esset. At quia uenisti, tibi sit laus gloria sitque. [ERROR: no reftable :]Ostenditur Franciscus Maria dux esse uerus cristianus. Cui deus omnipotens, natus de uirgine pura, Ipse deus sine fine manens in corpore uisus: Te genus humanum cernens in Tartara tendi page Incolui terras, manans de corde parentis, Subsistens uerbum, socius cum patre coeuus Vnica progenies, concors, equalis ubique [ERROR: no reftable :]Incarnatio Christi mirro mundo descripta. Spiritus est nobis diffusus cuncta per ample Corda hominum, cernens uolui te uisere, et heros Qui mea perpetuo seruasti iussa libenter, Seruasti miseros semper de nomine nostro. Hanc ob rem tibi demisi memorabile munus [ERROR: no reftable :]Quare deus suffragatur duci Francisco Marie. E celo, puerum. quare pergamus et illuc Vt genio sancto tandem moderatus et alter Infestet nunquam natum uicturum secula longa. [ERROR: no reftable :]Fatum Guidobaldi principis. His auditis Musa iubet mox pectine eburno Percutiam cytharam, Phoebum cultasque sorores Commouet, ipsa liram capiant pia turba canoram, Instaurant thyasos populi, super astra meantem Iuppiterem laudant, mare, tellus, pontus et astra, Arguta ales quo resonat, quam Delphyca tellus, Quam lucus Gryneus alit, quam pulcher Apollo Exercere modos docuit plectroque lyraque, Vndique conclamant letique ad sydera tollunt Carminibus uocem, ducunt et turba choreas, Precedunt pueri nos innupteque puelle Aurea Saturni latium pia secla canentes Nunc decorant latium, sequimur nos, gloria quosque Tollit ad astra deum magna comitante caterua E celo superum. Tot non sunt in mare gutte, [ERROR: no reftable :]Cum quibus habitat deus. Montibus aut altis syluae, uel in aequore pisces, Ethera nec decorant uolucres tot, sydera celum page Nec tot quippe suum complent, quot numina secum E celo ueniunt. Testantur gaudia mundi Omnes uoce pia, contemperat organa canis Et Phylomella suis, Phebus nascentis adortus Primos diffundit radios, aurora nitescit, Phoebe et sepe suum mutabat in ethere numen Congaudens puero, splendescunt sydera cuncta Vrbinum ueniunt, omnis tonat undique turba, [ERROR: no reftable :]Totus mundus letatur die natalico principis. Carmine dulciloquo reges tollebat ad astra Atque ducem clarum cecinit crinitus Apollo. [ERROR: no reftable :]Cantilena Apollinis in laudem ducis. Mirra loquar, nec mirra canam, quia uera fatebor. Alcides unum Lybicis prostrauit harenis Te, leo, sed domitum, quamuis fortissimus esses. Fortis et hic fuerat magna stipante caterua Seque suosque duces diuino sanguine cretos Maria Franciscus, solus dux inclytus armis Solus et hic alios decimum post truncat et omnes Indomiti fuerant. Quare, quid uertere muros Profuit Vrbini, minime quem menia tutum Reddunt, ingenium sed post hoc uiuida uirtus Viuat, uiuat et hic superet Garamantas et Indos, Tygris et Eufrates capiant sua iura, quibus nunc Imperet, et celso superis equetur Olympo. Prosternunt pueri flores per opaca uiarum Omnia collustrant nitidos amplexa Penates Dextra dei subito cum diuis ipse quieuit Ethera concutiunt bombe, in templisque sonatur Ere cauo ludunt Fauni Driadesque puelle. [ERROR: no reftable :]Letantur populi in aduentu Iouis. page Finis. |
Previous section
| Next section
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.