Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].
Tangantur pectora vestra lachrymis nostris. Universa afflicta Croacia ad sacra genua
vestra profusa per Christum servatorem perque eius sacratissimum sanguinem, quo omnes
salvi sumus, orat, obtestatur: ferte opem periclitantibus, pereuntium exaudite preces, ne
dicatis vobis non esse praedictum grave hoc et exitiale imminens malum. Ego (quantum ad me
attinet) officio meo fungor, cum lachrymis nunc et flexis genibus quod praestare potestis
auxilium a vobis peto. Nam si (quod non speramus) nos sine aliqua spe ac certo auxilio
dimittetis, ex duobus alterum eveniat necesse est: aut enim tota Croacia Turcis
salva fide (ut ipsi petunt) se submittet, aut sedes suas relinquere, et per christianas
urbes mendicando fugere cogetur, ne perditissimis hostibus miserrime venditi
serviant, eorumque sclavi (ut dicunt) perpetuo maneant.

|