Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1524], Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica (), Verborum 1777, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - vita] [word count] [natalisfvitamaruli].
Previous section

Next section

104Franciscus Natalis Petro Lucharo suo S. D. P.

[1] Cogitanti mihi, praestantissime Petre Luchare, hinc admirabille desiderium [2] Francisci Iuliani, uiri sane tum in litteris eminentissimi, tum in moribus continentissimi, erga laudatissimam uitam ac probatissimos mores Marci Maruli nostri dignoscendos, illinc uero promptitudinem animi tui erga Iulianum obsequiosissimam, uisum fuit non absurde uobis ambobus uno tempore eodemque liberalitatis officio moremgerere, Maruli parentibus ac amicis satisfacere, posteros quoque pro uirili mea munificentius demereri. Marulianam igitur uitam, quam diucius a me efflagitaueras, licet breuissimo folio coarctatam, in amplissima tamen uolumina ac numerosa exempla curriculo egresuram, Iuliano quia doctus, Maruli paren104vtibus ac amicis quia non indigni, tibi quia plurimum debeo dedico, non inuitus exhibeo. Quę si tibi et Iuliano placuerit, in propatulum faeliciter uolitabit, ab omnibus hospitaliter ac periucunde amplexabitur, inuidentium amarissimos morsus nequaquam exhorrescet; insumma, famae illius auspicatissimae, cui profecto nitidum calculum non adiecisse sacrilegium est, optime consultum iri arbitrabor.

Faeliciter ualeas, mi Luchare, M. Maruli nostri etiam defuncti obseruator unice, qui non, ut plerique, uiuentium amicorum fortunam sequeris, sed charis quoque post cineres solatia praestas, aeternitatem curas.

Nicolaus Albertus ad lectorem
Qui Maruli formam, patriam, dictamina, mores,
Et tanti qui uult noscere facta uiri,
Quis genitor genitrixque sibi, quibus aeditus annis,
Qualiter aetherii nunc tenet astra poli,
Natalis legat ille mei monumenta diserti,
Quo nihil in nostra doctius urbe uiget.
Previous section

Next section


Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1524], Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica (), Verborum 1777, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - vita] [word count] [natalisfvitamaruli].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.