Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1524], Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica (), Verborum 1777, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - vita] [word count] [natalisfvitamaruli].
Previous paragraph

Next paragraph

Deinde secuntur uiri non mediocri doctrina insignes et in poetica facultate admodum pręstantęs, qui omnes dulcissimis alocutionibus disertissimisque carminibus uicisim et pręsentes se ad immortalitatis gloriam acuebant. Cognominantur hii Christophorus Papalis, uir utriusque [1] iuris consultissimus, Thomas Niger, episcopus Traguriensis reuerendissimus, duo fratres Cippici, Petrus et Hieronymus, utriusque [2] iuris doctor eximius, duo fratres Martiniaci, Hieronymus et Franciscus, uiri eruditissimi, ego itidem Franciscus, licet ingenio ac doctrina nouissimus, in amore tamen ipsius secundis honoribus minime contentus, Nicolaus et Antonius Alberti, fratres nobilles ac in litteris admodum consummati. Hii omnes post obitum quoque illius Marci carminibus et elegantibus et innumeris amicitiam testati sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1524], Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica (), Verborum 1777, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - vita] [word count] [natalisfvitamaruli].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.