Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Previous paragraph

Next paragraph

Tunc rex Dalmatinorum qui in civitate magna, et admirabili Salona manebat, misit nuncios, et litteras ad regem Istriae provinciae, ut congregaret exercitum, 126 quatenus insimul exirent eis obviam, et defenderent se. Igitur ambo congregantes exercitum gentis suae exierunt obviam Gothis, venientes itaque castrametati sunt iuxta eos; tunc per spatium octo dierum quia prope erant castra ad castra, hinc inde armati procedentes per partes graviter se vulnerabant, ac trucidabant. Octavo vero die omnes hinc inde christiani, et gentiles, armati exierunt, et commissum est magnum proelium ab hora diei tertia, usque ad vesperam, et Dei iudicio, cui nemo audet dicere, cur ita faciat, quia forte aliquod magnum peccatum latebat in Christianis, victoriam Gothi crudeles habuerunt, ceciditque pars Christianorum et interfectus est rex Istriae, et multa milia hominum Christianorum in ore gladii mortua sunt et plurima captiva ducta sunt. Evasit autem rex Dalmatinorum cum valde paucis militibus, et aufugit in civitatem suam Salonam.

Previous paragraph

Next paragraph


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.