Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Tunc rex Dalmatinorum qui in civitate magna, et admirabili Salona manebat,
misit nuncios, et litteras ad regem Istriae provinciae, ut congregaret
exercitum, 126 quatenus insimul exirent eis
obviam, et defenderent se. Igitur ambo congregantes exercitum gentis suae
exierunt obviam Gothis, venientes itaque castrametati sunt iuxta eos; tunc
per spatium octo dierum quia prope erant castra ad castra, hinc inde armati
procedentes per partes graviter se vulnerabant, ac trucidabant. Octavo vero
die omnes hinc inde christiani, et gentiles, armati exierunt, et commissum
est magnum proelium ab hora diei tertia, usque ad vesperam, et Dei iudicio,
cui nemo audet dicere, cur ita faciat, quia forte aliquod magnum peccatum
latebat in Christianis, victoriam Gothi crudeles habuerunt, ceciditque pars
Christianorum et interfectus est rex Istriae, et multa milia hominum
Christianorum in ore gladii mortua sunt et plurima captiva ducta sunt.
Evasit autem rex Dalmatinorum cum valde paucis militibus, et aufugit in
civitatem suam Salonam.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|