Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Post haec quia magnus erat exercitus Totillae, et Ostroyili fratris eius, et
populus ei accreverat multus, consilio inito cum suis magnatibus diviserunt
exercitum, et Totilla per Istriam, et Aquileiam cum suo exercitu transiens
Italiam petiit, multaque et magna proelia ibi commisit, regiones ac
civitates plurimas vastavit, atque incendit. Inde insulam Siciliam
ingrediens pauco in tempore vitam finivit, sicut ei dixerat Dei famulus
Benedictus.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|