Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Ostroylus autem frater eius cum suo exercitu Illyriam provinciam ingressus,
crudelia committendo bella, quia non erat, qui ei resistere posset, obtinuit
totam Dalmatiam et maritimas regiones, donec advenit et resedit in regione
Prevalitana. Tunc retentis secum aliquantis militibus misit filium suum
Senulatum nomine, ut regiones transmontanas in Transmontana subiugaret.
Inter haec imperator Constantinopolitanae urbis congregans exercitum contra
Ostroyllum misit eo, quod audierat, eum remansisse cum paucis in
Praevalitana 127 urbe. Praeterea venientes, qui
ab imperatore missi fuerant invenerunt sicut dictum est Ostroyllum cum
paucis; attamen quia vir forti animo erat, paravit se ad bellum. Commisso
itaque bello cecidit Ostroyllus et interfectus est, et qui cum eo erant in
fugam conversi sunt. Homines itaque imperatoris tollentes eorum spolia in
terram suam reversi sunt.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|