Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Previous section

Next section

XXIII

Regnante ergo Ciaslavo rege, Kys princeps Ungarinorum cum suo exercitu venit Bosnam et devastabat, atque depredabatur eandem provinciam. Tunc rex, congregans populum, exiit ei obviam 138 in Drina iupania iuxta fluvium, ubi commisso bello Tycomil supradictus adolescens, hinc inde hostes vulnerans cucurrit, et interfecit Ungarinorum principem, et amputato illius capite regi praesentavit. Ceciderunt die illa innumerabiles ex gente Ungarinorum in loco qui Civedino dicitur (quasi prorugitus pecorum, sic enim rugiebant ibi Ungari, dum interficerentur, ut porci, in loco ubi interfectus fuit Kys princeps Kiskovo) usque in presentem diem. Post haec rex Ciaslavus valde laetus dedit Tycomil iupaniam Drinae, et filiam bani Rassae dedit ei uxorem eo quod interfecisset Kys principem. Uxor autem principis audiens mortem viri sui, perrexit ad regem Ungariae quaesivit ei adiutorium, et exercitum, quatenus vindicaret mortem viri sui, accepta autem innumerabili gente venit supra regem Ciaslavum, invenitque eum in Seremo. Nesciente autem rege, nocte irruerunt Hungari in eius castra, et captus est rex Ciaslavus, et omnes parentes illius, quos iussit uxor Kys ligatis manibus, et pedibus proiici in flumen Saum, sicque factum est, conversus est dolor eius in peccatum, quod exercuit circa patrem suum super caput eius, et periit ipse, et domus eius tota.

Previous section

Next section


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.