XXVI
Accepit post haec Petrislavus uxorem puellam nobilem Romanam, de qua genuit
filium, quem Pavlomirum vocavit. Post haec vivens annis plurimis cum parentibus
suis Romanis, et ipse mortuus est. Post mortem vero eius, parentes eius
caeperunt habere inimicitias cum caeteris Romanis, et caeperunt dura bella
facere in civitate, sicuti saepe solent facere. Pavlimirus iam iuvenis effectus
caepit esse valde robustus et fortis bellator, ita ut in civitate Romana nullus
ei esset similis; unde parentes eius, nec non alii Romani caeperunt illum valde
diligere, immutaveruntque nomen eius, et composuerunt ei nomen Bello eo quod
bellum facere valde delectabatur. Eo tempore exivit stolum a Sicilia, multitudo
copiosa navium Saracenorum, quod stolum vocatur miria armeni graece id est
latine decem millia vella, omnes civitates maritimas destruxerunt. Latini autem
fugientes montana petebant, quo Sclavi habitabant revertentes in suas civitates
sed Sclavi comprehendentes illos pro servis tenuerunt. Post haec plurimi Latini
dimiserunt tali pacto, ut omni tempore tributa eis redderent, et servitia
exercerent, sicque coeperunt reaedificare civitates maritimas a Saracenis
destructas. Per idem tempus Romani parentes Belli, qui et Bellimirus, quod non
possent sustinere magnatum Romanorum insidias, atque inimicitias eo quod nolent
se humiliare ac pacem cum inimicis facere, exeuntes omnes de civitate una cum
Bello, uxoribus et filiis, ac filiabus, milites numero quingenti acceptis
parvulis, et mulieribus venerunt Apulam, inde intrantes naves, transfretaverunt
in partes Dalmatiae. Venerunt 140 ad portum qui
Gravosa dicitur, et Umbla. Miserunt enim Sclavi Bello, qui et Pavlimirus,
nuncios, ut veniret accipere regnum patrum suorum, et hac de causa secuti sunt
illum parentes eius, igitur descendentes de navibus construxerunt castellum, et
habitaverunt ibi. Audientes homines Epidauriae civitatis qui per silvas, et
montana manebant, quod Bellus cum Romanis venissent, et castellum fecissent,
congregantes se venerunt, et una cum ipsis aedificaverunt civitatem supra mare
in ripis marinis, quas Epidaurii lingua sua laus dicunt, unde ea civitas Lausium
vocata est, quae postea / posita, Ragusium appellata est. Sclavi vero Dubrovnich
appellaverunt, id est silvester sive silvestris, quoniam quando eam
aedificaverunt, de silva venerunt.