XXX
Eo tempore defunctus est Bulgarorum imperator Petrus nomine, qui sedebat in
civitate Magna Preslava, et Graecorum imperator congregans validam fortitudinem
gentis suae, obtinuit totam Bulgariam, suoque subiugavit imperio, deinde
reversus ad polatiam suam, reliquit suum exercitum. Hi autem, qui praeerant
exercitui venientes cum exercitu caeperunt totam Rassam 143 provinciam. Iuppanus etiam Rassae fugit et venit ad regem
Prelemirum cum duobus filiis suis, Piena et Radgoraad et filia sua nomine
Prechvalla, et invenerunt regem in iuppania Onogosti. Prelimirus autem rex
videns filiam eius, quod pulchra esset valde, et omnibus membris composita,
vulneratum est cor illius amore eius, .vocatisque pueris suis mandavit eis loqui
iuppano patri puellae, si vellet se subiugare et omnem regionem suam regiae
potestati spontanea voluntate, et vellet iurare fidelitatem regi, et filiis
eius, sciret quod rex acciperet filiam eius uxorem, quod iupanus audiens laetus
effectus iuravit ipse cum filiis eius fidelitatem regi, et filiis eius
promiserunt se adimplere omnia quaecumque mandasset rex. Tunc rex accepit fiiiam
eius uxorem, et nuptiis celebratis more regali dedit cognatis suis in Tribessam,
quam Latini dicunt haereditatem, et constituit Radigradum iuppanum in Onogoste.
Post haec non multo tempore transacto defunctus est imperator Graecorum, et rex
Prelimirus cum suo socero miserunt Rassanis suis amicis, ut nil timendo
interficerent Graecos, qui praeerant eis, ita et factum est. Occisis ergo una
die omnibus Graecis perrexit rex cum socero, et suis cognatis, et obtinuit totam
Rassam, constituitque socerum suum sicut prius fuerat iupanum maiorem, et
cognatos suos sub potestate patris iupanos constituit, ut dominarentur eam
provinciam, et possederunt, salvo tamen iure regio. Post haec Prelimiro regi
nati sunt quatuor filii, quorum nomina sunt haec: primogenitus Chvalimirus,
secundus Bolleslavus, tertius Dragislavus, quartus Spelanchus, quibus et divisit
terram suam hoc modo: Chvalimiro dedit Zentae regionem cum civitatibus, et has
iuppanias: Lusca, Podlugiae, Gorsca, Cupelnich, 144
Obliquit, Prapratna, Cremeniza, Budua cum Cuceva et Gripuli; Pelislavo dedit
Tribuniam cum his iuppanis: Libomir, Vetanica, Rudina, Crusceviza, Vrmo,
Ressena, Draceviza, Canali, Gernoviza; Dragislavo dedit Cherenaniam regionem et
has iuppanias: Stantania, Papava, Yabsco, Lucca, Vellica, Gorymita, Vecenike,
Dubrava, et Debre; Prevladio dedit regionem, quae sclavonice dicitur Podegoria,
latine Submontana, et has iuppanias: Onogoste, Moratia, Comarniza, Piva, Gerico,
Netusini, Guisemo, Com, Debreca, Neret et Ramma; quas, et quatuor regiones
Thetrarchias vocavit. Vixit autem Prelimirus rex annis multis, et vidit filios
filiorum suorum, et in senectute bona mortuus est, et sepultus est in episcopio
Rassae in ecclesia Sancti Petri cum magno honore, et reverentia, atque gloria.