Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Crescimiro autem fratri eius natus est filius cui Stephanus nomen imposuit, iste
post mortem patris rexit Croatiam Albam, et Bosnam, et post eum semper
regnaverunt in Croatia. Natus est ei ex concubina filius ambobus pedibus
claudus, qui multo tempore ambulare non potuit quem Leghet nominavit, iste
Leghet, mortuo patre eius Crescimiro, adductus est in Tribunia ad consobrinum
suum Bolleslavum. Serviebat itaque ei puella quaedam nomine Lovizza, quam
dilexit et postea duxit uxorem, genuitque ex ea septem filios, qui crescentes
effecti sunt iuvenes bellatores, et strenui in armis. Filii Prelemiri regis,
relinquentes vestigia patris sui coepemnt dure, et superbe se agere contra
populum, quem regebant, unde valde coeperunt displicere populo. Sed quia mala
voluntas diu latere non potest, miserunt populi occulte nuncios supradictis VII
fratribus, et dederunt eis manus quatenus insimul insurgerent, et disperderent
filios et nepotes regis. Itaque consilio inito VII fratres cum patre, et
145 populo consilio, et voluntate patris, ac
totius populi, insurrexerunt et persecuti sunt filios regis, et miserunt eos in
ore gladii a minimo usque ad maximum. Evasit autem unus, Sylvester nomine,
filius Boleslavi cum matre sua Castreca, et fugerunt Lausium, quae nunc est
Ragusium, unde et mater Sylvestri progeniem duxerat.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|