Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].

Next paragraph

Crescimiro autem fratri eius natus est filius cui Stephanus nomen imposuit, iste post mortem patris rexit Croatiam Albam, et Bosnam, et post eum semper regnaverunt in Croatia. Natus est ei ex concubina filius ambobus pedibus claudus, qui multo tempore ambulare non potuit quem Leghet nominavit, iste Leghet, mortuo patre eius Crescimiro, adductus est in Tribunia ad consobrinum suum Bolleslavum. Serviebat itaque ei puella quaedam nomine Lovizza, quam dilexit et postea duxit uxorem, genuitque ex ea septem filios, qui crescentes effecti sunt iuvenes bellatores, et strenui in armis. Filii Prelemiri regis, relinquentes vestigia patris sui coepemnt dure, et superbe se agere contra populum, quem regebant, unde valde coeperunt displicere populo. Sed quia mala voluntas diu latere non potest, miserunt populi occulte nuncios supradictis VII fratribus, et dederunt eis manus quatenus insimul insurgerent, et disperderent filios et nepotes regis. Itaque consilio inito VII fratres cum patre, et 145 populo consilio, et voluntate patris, ac totius populi, insurrexerunt et persecuti sunt filios regis, et miserunt eos in ore gladii a minimo usque ad maximum. Evasit autem unus, Sylvester nomine, filius Boleslavi cum matre sua Castreca, et fugerunt Lausium, quae nunc est Ragusium, unde et mater Sylvestri progeniem duxerat.

Next paragraph


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.