Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Post haec filii Leghech perpetrato fratricidio, seu homicidio, coeperunt dominari
terram, patre eorum residente in Culfo de Cattaro in loco qui Traiectus dicitur,
ubi castellum sibi construxerat et curiam. Sed Deus omnipotens cui cuncta bona
placent, et displicent omnia mala, atque peccata brevi in tempore percussit
patrem, claudum corpore, et anima, et filios eius pestilentia et clade
quemadmodum percusserunt ipsi fratres et nepotes suos, et mortui sunt et non
remansit ex eis vel unus.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|