Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Previous section

Next section

XXXVI

Puer autem Vladimirus accepto regno cresebat decoratus omni sapientia, et sanctitate. Tempore itaque eodem dum Vladimirus esset adolescens, et regnaret in loco patris sui, supradictus Samuel Bulgarinorum imperator, congregato magno exercitu advenit in partibus Dalmatiae supra terram regis Vladimiri. Rex vero qui vir sanctus erat, et nolebat aliquem de suis perire in bello, seccessit humiliter, et ascendit in montem, qui Obliquus dicitur, cum omni gente sua. Veniens post haec imperator cum exercitu, et cernens, quod regi praevalere non posset partem sui exercitus ad montis pedem reliquit, partemque secum ducens ad expugnandam civitatem Dulcinium perrexit. Erant praeterea per montem Obliquum igniti serpentes, qui statim ut aliquos percutiebant, absque ulla tarditate moriebantur, coeperuntque magnum damnum facere tam de hominibus, quam de animalibus. Tunc rex Vladimirus orationem fudit ad dominum cum lacrimis, ut Deus omnipotens Hberaret populum suum ab illa pestifera morte. Exaudivit Deus orationem famuli sui et ab illo die nullus ex eis percussus est, sed et usque hodie si homo, aut aliqua bestia in monte illo 147 a serpente percussus fuerit, sanus et absque ulla laesione perseverat. Fueruntque in illo monte ab illo die quo oravit beatus Vladimirus quasi sine veneno serpentes usque in hodiernum diem. Interea misit imperator nuncios Vladimiro regi, ut cum omnibus qui cum eo erant de monte descenderet sed rex non acqirievit. Iuppanus autem eiusdem loci Iudae traditori similis effectus misit ad imperatorem dicens: Domine, si tuae placet magnitudini, ego tibi tradam regem, cui remisit imperator: Si hoc agere praevales ditatum te scies a me, et magnificum valde. Tunc rex congregatis omnibus, qui cum eo erant, taliter eis locutus est: Oportet me, fratres carissimi, ut video adimplere illud Evangelii versiculum, ubi dicitur: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, melius est ergo, fratres, ut ego ponam animam meam pro omnibus vobis, et tradam corpus meum sponte ad trucidandum seu occidendum, quam ut vos periclitemini fame, sive gladio. Tunc postquam haec, et alia plurima eis locutus fuisset resalutatis omnibus, perrexit ad imperatorem. Quem imperator statim relegavit in exilium in partibus Achridae, in loco qui Prapa dicitur, ubi et curia eiusdem imperatoris erat. Post haec congregato exercitu debellavit Dulcinium longo tempore, sed eum capere nullatenus valuit, inde ascendit iratus, coepit destruere incendere ac depraedare totam Dalmatiam, Decatarum autem atque Lausium civitates incendit, nec non et vicos, et totam provinciam devastavit, ita ut terra videretur esse sine habitatore. Pertransivit imperator sic devastans tam maritimas, quam et montanas regiones usque Jadram postea per Bosnam, et Rassam reversus est in locum suum.

Praeterea Vladimirus tenebatur in vinculis, ieiuniis, et orationibus 148 vacans die, noctuque, apparuit ei in visione angetus Domini confortans eum et nuncians ei ea que ventura erunt quomodo eum Deus liberaret de ipso carcere, et quomodo per martirium perveniret ad regna coelorum, et acciperet immarcescibilem coronam et praemia vitae aeternae. Tunc beatus Vladimirus de visione angelica roboratus, magis, ac magis vacabat orationibus, atque ieiuniis. Quadam itaque die imperatoris Samuelis filia Cossara nomine, conpuncta, et inspirata a Spiritu Sancto accessit ad patrem, et petivit ab eo, ut descenderet cum suis ancillis, et lavaret caput, et pedes vinculatorum, et captivorum, quod ei a patre concessum est. Descendit itaque, et peregit bonum opus. Inter haec cernens Vladimirum, et videns quod esset pulcher in aspectu humilis, rnansuetus, atque modestus, et quod esset repletus sapientia, et prudentia Domini, morata locuta est cum illo, videbatur namque ei Ioquela illius dulcis super mel, et favum. Igitur non causa libidinis, sed quia condoluit iuventuti, et pulchritudini illius, et quoniam audiret eum esse regem, et ex regali prosapia ortum dilexit eum, et salutato eo recessit, volens post haec a vinculis liberare eum, accessit ad impertorem, et prostrata pedibus illius taliter locuta est: Mi pater et domine, scio quia daturus es mihi virum sicuti moris est. Nunc ergo, si tuae placet magnitudini, aut des mihi virum Vladimirum regem, quem tenes in vinculis, aut scias me prius morituram, quam aliam accipium virum. Imperator haec audiens quia valde diligebat filiam suam, et quia sciebat Vladimirum ex regali progenie ortum, laetus effectus est, annuit fieri petitionem illius, statimque mittens ad Vladimirum et balne... vestibusque indutum regiis iussit sibi praesentari; et benigne intuens atque osculans coram magnatibus regni sui, tradidit ei filiam suam in uxorem. Celebratis itaque nuptiis filiae suae more regali, constituit imperator 149 Vladimirum in regem et dedit ei terram, et regnum patrum suorum totamque terram Duracenorum. Deinde misit imperator ad Dragimirum, patruum regis Vladimiri, ut descenderet, et acciperet terram suam Tribuniam, et congregaret populum, et inhabitaret terram, quod et factum est.

Vladimirus itaque rex vivebat cum uxore sua Cossara in omni sanctitate et castitate, diligens Deum et serviens illi nocte, ac die, regebatque populum sibi commissum cum timore Dei et iustitia. Post non multum vero temporis defunctus est imperator Samuel, et filius eius Radomirus accepit imperium, qui fortis extitit viribus, commisitque proelia multa cum Graecis tempore Basilii imperatoris Graecorum, obtinuitque totam terram usque Constantinopolim. Timens autem Basilius imperator, ne forte imperium ammitteret, misit oculte legatos ad Vladislavum consobrinum Radomiri, dicens: "Quare non vindicas sanguinem patris tui? Accipe aurum, et argentum a me, quantum tibi visum fuerit, estoque nobiscum pacificus, et accipe regnum Samuelis qui patrem tuum, et fratrem suum interfecit, et si praevales occide filium eius Radomirum, qui nunc tenet regnum". Quo audito Vladislavus conscnsit, et quadam die, dum Radomirus iret venatum, ipse cum eo equitans, percussit eum, atque interfecit. Et sic mortuus est Radomirus, et regnavit in loco eius Vladislavus, qui occidit illum. Accepto itaque imperio misit nuncios ad regem Vladimirum, ut ad eum veniret. Quo audito Cossara regina tenuit cum dicens: Mi domine, noli ire, ne quod absit, tibi eveniat sicut fratri meo, sed dimitte me, ut eam, et videam, et audiam, quomodo se habet rex. Si me vult perdere, perdat; tu tantum ne pereas. Igitur voluntate viri sui perrexit regina ad consobrinum suum quae honorifice ab eo suscepta est, tamen fradulenter. Post haec misit legatos secundo regi, dans ei crucem auream, et fidem dicens: Quare venire dubitas? Ecce, uxor tua apud me est, et nil mali passa, sed a me, et a meis 150 honorifice habetur. Accipe fidem crucis, et veni, ut videam te, quatenus honorifice cum donis revertaris in locum tuum cum uxore tua; cui remisit rex: Scimus, quod dominus noster Jesus Christus, qui pro nobis passus est, non in aurea, vel argentea cruce suspensus est, sed in lignea; ergo, si vera est fides tua, et verba tua vera sunt, per manus religiosorum hominum crucem legneam mitte mihi, et fide, et virtute domini nostri Jesu Christi spem habendo in vivificam crucem, ac pretiosum lignum, veniam. Tunc accersitis duobus episcopis, et uno heremita, mentiendo illis maligne fidem suam, dedit illis crucem ligneatn misit eos ad regem, qui venientes salutaverunt regem et fidem atque crucem dederunt. Rex vero accipiens crucem pronus adoravit in terra et deosculatam recondidit in sinu suo; assumptisque paucis secum perrexit ad imperatorem.

Praeterea iusserat imperator per viam ponere ei insidias, ut transeunte eo insurgerent ex adverso, et interficerent eum. Deus autem omipotens, qui ab infantia custodivit famulum suum noiuit extra homines dormitationem accipere, nam misit angelos suos, qui eum custodirent, cumque transiret per loca, quo insidiae erant, videbant insidiatores comitari milites regem, quasi alas habentes, manuque trophaea gestantes, et cum cognovissent, quod angeli Dei essent, timore perteriti aufugerunt quisque in locum suum. Rex vero venit ad imperatoris curiam in loco, qui Prespa dicitur, moxque ingressus est, ut ei mos erat, orare coepit Deum coeli. Ut autem cognovit imperator advenisse regem, ira magna iratus, proposuerat nempe in corde suo, ut in via occideretur, antequam ad eum veniret, ne videretur consors, vel consentiens neci eius, eo quod iurasset, et in episcoporum et haeremitae manibus crucem dedisset, et hac de causa per viam insidias illi imposuerat. Sed cum iam videret denudatum opus suum nequissimum sedens ad prandium, misit gladiatores, qui 151 eum decollarent, orante praeterea rege, milites circumdederunt eum, ut autem cognovit rex, vocatis episcopis et haeremita, qui ibidem aderant, dixit: Quid est domini mei? Quid egistis? Quare me sic decepistis? Cur verbis, et iuramentis vestris credens, sine culpa morior? At ipsi prae verecundia vultis eius non audebant aspicere. Tunc rex facta oratione, et confessione, accepto corpore, et sanguine Domini, crucem illam, quam ab imperatore acceperat, manibus tenens dixit: Orate pro me, domini mei, et haec venerabilis crux una vobiscum sit mihi testis in die Domini, quoniam absque culpa morior. Deinde osculata cruce dans pacem episcopis et flentibus omnibus egressus est ecclesia moxque a militibus ante ianuam ecclesiae percussus, decollatus est XXII die intrante maio. Episcopi vero tollentes corpus eius in eadem ecclesia, cum hymnis, et laudibus sepelierunt; ut autem Dominus declararet merita beati martyris Vladimiri, multi diversis languoribus vexati, intrantes ecclesiam, orantesque ad eius tumulum, sanati sunt. Nocte vero videbatur ibi ab omnibus lumen divinum et quasi plurimas ardere candelas. Uxor vero beati Vladimiri flevit cum fletu, magno ultra quam dici potest diebus multis. Videns autem imperator mirabilia, quae ibi Deus operaretur, poenitentia ductus, satis timuit concessitque consobrinae suae tollere corpus eius, et sepelire honorifice quocumque vellet. Tulitque denique corpus eius, et asportavit in loco, qui Craini dtcitur, ubi curia eius fuit, et in ecclesia Sanctae Mariae recondidit. Iacet corpus eius integrum, et redolet quasi pluribus conditum aromatibus, et crucem illam quam ab imperatore accepit, manu tenet; congregaturque multitudo populi in eadem ecclesia omni anno in festivitate eius, et meritis et intercessione eius prestantur ibi multa beneficia recto corde petentibus usque in hodiernum diem. Uzor vero beati Vladimiri Cossara, sanctimonialis 152 effecta, pie, et sancte vivendo, in eadem ecclesia vitam finivit ibique sepulta est ad pedes viri sui.

Eodem itaque tempore, quo translatum est corpus beati Vladimiri de Prispa in Craini imperator Vladislavus congregato exercitu venit possidere terram beati Vladimtri, et civitatem Durachium, ut promissum ei fuerat ab imperatore Basilio propter homicidia quae perpetraverat. Manens itaque ante Durachium, quadam die dum coenaret, et epularetur, subito apparuit ei miles armatus et in effigie sancti Vladimiri, et terrore percussus magnis vocibus clamare coepit: Currite mei milites, currite, et defendite me, quia Vladimirus occidere me vult. Et haec dicens surrexit de solio suo, ut fugeret, statim percussus ab angelo, corruit in terram, et mortuus est corpore et anima. Tunc principes, et milites eius, et omnes populi magno terrore percussi, et metu, succenso igne per castra, eadem nocte fugerunt omnes per loca sua. Sicque factum est, ut nequissimus homicida, qui sedens ad prandium beatum Vladimirum decollari iusserat, et mertyrem fecerat, ipse hora coene percuteretur, ut angelus satanae efficeretur.

Quantas et quales virtutes, et prodigia Deus operare dignatus est per beatum Vladimirum, famulum suum, qui scire desiderat, librum gestorum eius relegat, quo acta eius per ordinem scripta sunt et agnoscet profecto, quod ipse vir sanctus unus spiritus cum Domino fuit et Deus habitavit cum eo, cui honor, etc.

Previous section

Next section


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.