Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Puer autem Vladimirus accepto regno cresebat decoratus omni sapientia, et
sanctitate. Tempore itaque eodem dum Vladimirus esset adolescens, et regnaret in
loco patris sui, supradictus Samuel Bulgarinorum imperator, congregato magno
exercitu advenit in partibus Dalmatiae supra terram regis Vladimiri. Rex vero
qui vir sanctus erat, et nolebat aliquem de suis perire in bello, seccessit
humiliter, et ascendit in montem, qui Obliquus dicitur, cum omni gente sua.
Veniens post haec imperator cum exercitu, et cernens, quod regi praevalere non
posset partem sui exercitus ad montis pedem reliquit, partemque secum ducens ad
expugnandam civitatem Dulcinium perrexit. Erant praeterea per montem Obliquum
igniti serpentes, qui statim ut aliquos percutiebant, absque ulla tarditate
moriebantur, coeperuntque magnum damnum facere tam de hominibus, quam de
animalibus. Tunc rex Vladimirus orationem fudit ad dominum cum lacrimis, ut Deus
omnipotens Hberaret populum suum ab illa pestifera morte. Exaudivit Deus
orationem famuli sui et ab illo die nullus ex eis percussus est, sed et usque
hodie si homo, aut aliqua bestia in monte illo 147
a serpente percussus fuerit, sanus et absque ulla laesione perseverat.
Fueruntque in illo monte ab illo die quo oravit beatus Vladimirus quasi sine
veneno serpentes usque in hodiernum diem. Interea misit imperator nuncios
Vladimiro regi, ut cum omnibus qui cum eo erant de monte descenderet sed rex non
acqirievit. Iuppanus autem eiusdem loci Iudae traditori similis effectus misit
ad imperatorem dicens: Domine, si tuae placet magnitudini, ego tibi tradam
regem, cui remisit imperator: Si hoc agere praevales ditatum te scies a me, et
magnificum valde. Tunc rex congregatis omnibus, qui cum eo erant, taliter eis
locutus est: Oportet me, fratres carissimi, ut video adimplere illud Evangelii
versiculum, ubi dicitur: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis,
melius est ergo, fratres, ut ego ponam animam meam pro omnibus vobis, et tradam
corpus meum sponte ad trucidandum seu occidendum, quam ut vos periclitemini
fame, sive gladio. Tunc postquam haec, et alia plurima eis locutus fuisset
resalutatis omnibus, perrexit ad imperatorem. Quem imperator statim relegavit in
exilium in partibus Achridae, in loco qui Prapa dicitur, ubi et curia eiusdem
imperatoris erat. Post haec congregato exercitu debellavit Dulcinium longo
tempore, sed eum capere nullatenus valuit, inde ascendit iratus, coepit
destruere incendere ac depraedare totam Dalmatiam, Decatarum autem atque Lausium
civitates incendit, nec non et vicos, et totam provinciam devastavit, ita ut
terra videretur esse sine habitatore. Pertransivit imperator sic devastans tam
maritimas, quam et montanas regiones usque Jadram postea per Bosnam, et Rassam
reversus est in locum suum.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|