Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Vladimirus itaque rex vivebat cum uxore sua Cossara in omni sanctitate et
castitate, diligens Deum et serviens illi nocte, ac die, regebatque populum sibi
commissum cum timore Dei et iustitia. Post non multum vero temporis defunctus
est imperator Samuel, et filius eius Radomirus accepit imperium, qui fortis
extitit viribus, commisitque proelia multa cum Graecis tempore Basilii
imperatoris Graecorum, obtinuitque totam terram usque Constantinopolim. Timens
autem Basilius imperator, ne forte imperium ammitteret, misit oculte legatos ad
Vladislavum consobrinum Radomiri, dicens: "Quare non vindicas sanguinem patris
tui? Accipe aurum, et argentum a me, quantum tibi visum fuerit, estoque nobiscum
pacificus, et accipe regnum Samuelis qui patrem tuum, et fratrem suum
interfecit, et si praevales occide filium eius Radomirum, qui nunc tenet
regnum". Quo audito Vladislavus conscnsit, et quadam die, dum Radomirus iret
venatum, ipse cum eo equitans, percussit eum, atque interfecit. Et sic mortuus
est Radomirus, et regnavit in loco eius Vladislavus, qui occidit illum. Accepto
itaque imperio misit nuncios ad regem Vladimirum, ut ad eum veniret. Quo audito
Cossara regina tenuit cum dicens: Mi domine, noli ire, ne quod absit, tibi
eveniat sicut fratri meo, sed dimitte me, ut eam, et videam, et audiam, quomodo
se habet rex. Si me vult perdere, perdat; tu tantum ne pereas. Igitur voluntate
viri sui perrexit regina ad consobrinum suum quae honorifice ab eo suscepta est,
tamen fradulenter. Post haec misit legatos secundo regi, dans ei crucem auream,
et fidem dicens: Quare venire dubitas? Ecce, uxor tua apud me est, et nil mali
passa, sed a me, et a meis 150 honorifice habetur.
Accipe fidem crucis, et veni, ut videam te, quatenus honorifice cum donis
revertaris in locum tuum cum uxore tua; cui remisit rex: Scimus, quod dominus
noster Jesus Christus, qui pro nobis passus est, non in aurea, vel argentea
cruce suspensus est, sed in lignea; ergo, si vera est fides tua, et verba tua
vera sunt, per manus religiosorum hominum crucem legneam mitte mihi, et fide, et
virtute domini nostri Jesu Christi spem habendo in vivificam crucem, ac
pretiosum lignum, veniam. Tunc accersitis duobus episcopis, et uno heremita,
mentiendo illis maligne fidem suam, dedit illis crucem ligneatn misit eos ad
regem, qui venientes salutaverunt regem et fidem atque crucem dederunt. Rex vero
accipiens crucem pronus adoravit in terra et deosculatam recondidit in sinu suo;
assumptisque paucis secum perrexit ad imperatorem.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|