Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Praeterea iusserat imperator per viam ponere ei insidias, ut transeunte eo
insurgerent ex adverso, et interficerent eum. Deus autem omipotens, qui ab
infantia custodivit famulum suum noiuit extra homines dormitationem accipere,
nam misit angelos suos, qui eum custodirent, cumque transiret per loca, quo
insidiae erant, videbant insidiatores comitari milites regem, quasi alas
habentes, manuque trophaea gestantes, et cum cognovissent, quod angeli Dei
essent, timore perteriti aufugerunt quisque in locum suum. Rex vero venit ad
imperatoris curiam in loco, qui Prespa dicitur, moxque ingressus est, ut ei mos
erat, orare coepit Deum coeli. Ut autem cognovit imperator advenisse regem, ira
magna iratus, proposuerat nempe in corde suo, ut in via occideretur, antequam ad
eum veniret, ne videretur consors, vel consentiens neci eius, eo quod iurasset,
et in episcoporum et haeremitae manibus crucem dedisset, et hac de causa per
viam insidias illi imposuerat. Sed cum iam videret denudatum opus suum
nequissimum sedens ad prandium, misit gladiatores, qui 151 eum decollarent, orante praeterea rege, milites circumdederunt
eum, ut autem cognovit rex, vocatis episcopis et haeremita, qui ibidem aderant,
dixit: Quid est domini mei? Quid egistis? Quare me sic decepistis? Cur verbis,
et iuramentis vestris credens, sine culpa morior? At ipsi prae verecundia
vultis eius non audebant aspicere. Tunc rex facta oratione, et confessione,
accepto corpore, et sanguine Domini, crucem illam, quam ab imperatore acceperat,
manibus tenens dixit: Orate pro me, domini mei, et haec venerabilis crux una
vobiscum sit mihi testis in die Domini, quoniam absque culpa morior. Deinde
osculata cruce dans pacem episcopis et flentibus omnibus egressus est ecclesia
moxque a militibus ante ianuam ecclesiae percussus, decollatus est XXII die
intrante maio. Episcopi vero tollentes corpus eius in eadem ecclesia, cum
hymnis, et laudibus sepelierunt; ut autem Dominus declararet merita beati
martyris Vladimiri, multi diversis languoribus vexati, intrantes ecclesiam,
orantesque ad eius tumulum, sanati sunt. Nocte vero videbatur ibi ab omnibus
lumen divinum et quasi plurimas ardere candelas. Uxor vero beati Vladimiri
flevit cum fletu, magno ultra quam dici potest diebus multis. Videns autem
imperator mirabilia, quae ibi Deus operaretur, poenitentia ductus, satis timuit
concessitque consobrinae suae tollere corpus eius, et sepelire honorifice
quocumque vellet. Tulitque denique corpus eius, et asportavit in loco, qui
Craini dtcitur, ubi curia eius fuit, et in ecclesia Sanctae Mariae recondidit.
Iacet corpus eius integrum, et redolet quasi pluribus conditum aromatibus, et
crucem illam quam ab imperatore accepit, manu tenet; congregaturque multitudo
populi in eadem ecclesia omni anno in festivitate eius, et meritis et
intercessione eius prestantur ibi multa beneficia recto corde petentibus usque
in hodiernum diem. Uzor vero beati Vladimiri Cossara, sanctimonialis 152 effecta, pie, et sancte vivendo, in eadem ecclesia
vitam finivit ibique sepulta est ad pedes viri sui.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|