Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Eodem itaque tempore, quo translatum est corpus beati Vladimiri de Prispa in
Craini imperator Vladislavus congregato exercitu venit possidere terram beati
Vladimtri, et civitatem Durachium, ut promissum ei fuerat ab imperatore Basilio
propter homicidia quae perpetraverat. Manens itaque ante Durachium, quadam die
dum coenaret, et epularetur, subito apparuit ei miles armatus et in effigie
sancti Vladimiri, et terrore percussus magnis vocibus clamare coepit: Currite
mei milites, currite, et defendite me, quia Vladimirus occidere me vult. Et
haec dicens surrexit de solio suo, ut fugeret, statim percussus ab angelo,
corruit in terram, et mortuus est corpore et anima. Tunc principes, et milites
eius, et omnes populi magno terrore percussi, et metu, succenso igne per castra,
eadem nocte fugerunt omnes per loca sua. Sicque factum est, ut nequissimus
homicida, qui sedens ad prandium beatum Vladimirum decollari iusserat, et
mertyrem fecerat, ipse hora coene percuteretur, ut angelus satanae efficeretur.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|