XXXVII
Praeterea Dragimirus, frater beati Vladimiri, audiens mortem imperatoris,
congregavit populum et exercitum, ut terram, et regnum patrum suorum sibi
vindicaret. Igitur veniens in culfum civitatis de Cattaro iussit transfretare
populum. Cattarenses vero praeparatis naviculis panem et vinum et cibaria
plurima abundanter extulerant ei obviam, et invitaverunt eum ad prandium in
insula, quae Sancti Gabrielis dicitur. Ipse vero cum paucis intrans in unam
naviculam, 153 venit ad locum. Cumque prandium
pararetur, videntes Cattarenses, quod Dragimirus cum paucis esset, et ipsi
plurimi, et quod nullus ei succurrere de terra posset, eo quod in insula esset,
coeperunt dicere inter se alter ad alterum: Imperator Bulgarinorum mortuus est,
et reges huius terrae mortui sunt, hic solus de progenie illorum superest, si
vixerit iste et obtinuerit terram, non bene erit nobis. Opprimet enim nos, sicut
alii oppresserunt reges, qui patres et fratres eius fuerunt; occidamus ergo
illum et iam non erit ex progenie istorum, qui opprimat aut perturbet nos, seu
liberos nostros. Deinde dum sederent ad prandium, id ipsum mutuo repetebant.
Cumquc incoluissent vino, surrexerunt ut eum occiderent. Qui, ut vidit, accepto
ense suo, fugit in ecclesiam, stansque deintus evaginato gladio defendebat se.
At illi de foris stantes, intrare non audebant. Tunc quidam eorum ascendentes
desuper fregerunt tectum ecclesiae, et fapidem, et ligna iacentes in ecclesiam,
interfecerunt eum. Post haec intrantes naviculam fugierunt. Populi autem
videntes quod accidit, reversi sunt per loca sua. Uxor autem Dragimiri defuncto
viro suo reversa est ad patriam suam. Filia erat Lutomiri magni iuppani Rassae,
quae cum reverteretur cum duabus filiabus, et ipsa praegnans patrem suum
defunctum invenit. Post haec perrexit Bosnam una cum matre ad avunculos suos.
Peperit autem filium mascutum in itinere, in iuppania Drinae, in loco qui
dicitur Brusno, vocavitque nomen eius Dobroslavo. Qui nutritus est in Bosna
usque dum esset adolescens; post a parentibus educatus est Ragusii, accepit ibi
uxorem puellam virginem speciosam, nepotem Samuelis imperatoris, de qua genuit
quinque filios, quorum nomina sunt haec: Goyslavus, Mihala, Sacnec, Radoslavus,
et Predimirus.