Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Igitur post mortem Vladislavi imperatoris Bulgariae, Basilius imperator,
congregato magno exercitu et navium multitudine, coepit debellare 154 terram, obtinuitque totam Bulgariam, Rassam, et
Bosnam, totamque Dalmatiam, omnesque maritimas regiones usque in finibus
Inferioris Dalmatiae. Dobroslavus praeterea, quod sapiens et ingeniosus esset,
coepit se subdare Graecis, et esse quasi adiutor, et socius eorum equitabatque
cum eis per provincias, et Graecis oculte consilium dabat ut dure, et iniuste se
agerent contra populum. Similiter et populus occulte dicebat: Quare tam grande
malum sustinetis a Graecis; iniuste vos iudicant, bona vero tollunt, uzores
adulterant, filias vestras virgines corrumpunt et polluunt; numquam patres rnei,
qui ante me reges fuerunt, talia operati sunt vobis grande et grave malum est
hoc. Dumque sic ageret per singula loca coeperunt populi in eum intendere et
valde diligere Graecosque nimium odisse. Inter haec consilio inito populi inter
se quadam die uno consensu mittentes legatos et cartulas mutuo ad invicem
surrexerunt, et uno die interfecerunt omnes magnates Graecorum, qui sunt inventi
per totam Dalmatiam.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|