Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Rex etiam Dobroslavus, congregans exercitum, dedit partem exercitus quatuor
filiis, misitque eos in locum, qui Vuranie dicitur contra orientalem plagam, ut
ibi expectarent eventum beili; ipse vero cum Radoslavo filio suo ex parte
occidentali irruit super Graecos, coeperuntque valde trucidare eos. Radoslavus
itaque iuvenis potens, et 155 strenuus armis
dextera laevaque vulnerans pervenit ad ducem, quem cognovisset, gladio
percussit, atque de equo in tcrram proiecit. Quod videntes Graeci in fugam
conversi sunt, cedderuntque ex eis plurima multitudo, quam dinumerare nemo
potuit. Plurimi autem eorum fugientes cum iam se evasisse putarent, insurgentes
filii regis, qui in orientali parte erant, trucidaverunt eos, et facta est
contritio, et plaga magna in Graecis die illa; regnum vero Dobroslavi crescebat
et multiplicabatur quotidie. Dedit tandem rex filio suo Radoslavo iuppaniam,
quae Kezca vocatur eo quod in bello fortis, et victoriosus extitit. Audiens
praeterea Graecorum imperator quod evenerat, ira magna iratus, et tristis animo
effectus, misit statim legatos cum auro, et argento non modico, ut darent
iuppano Rassae, et bano Bosnae, et principi regionis Chilnanae, ut mitterent
exercitum et gentem supra regem. Tunc iuppanus et banus, congregantes populi
multitudinem miserunt Lutovid principi regionis Chelnani, ut coadunaret
universam multitudinem, et ipse esset princeps, et ductor totius populi, sicque
factum est. Imperator vero ex alia parte, congregans magnum valde quam fuerat
ante exercitum misit Durachium, mandans cuidam Cursilio toparchae, qui illis
diebus Durachium, totamque terram Duracinorum tenebat, ut congregaret omnem
populum terrae Duracaenorum et praeesset omni exercitui et pergens caperet regem
cum filiis suis quocumque reperisset.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|