Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Igitur Cursilius cum omni exercitu venit et ressedit in planitiae civitatis
Scodrinae, ut ibi congregarentur omnes. Congregata est ergo ibi tanta multitudo,
ut vix eos terra caperet. Post haec transvadato flumine, pervenerunt in
planitiem Antibarenae civitatis. Luttovid et princeps cum suo exercitu advenit
in Tribuniam. Rex vero Dobroslavus cum filiis et gente sua manebat in Cermoniza
156 cernens autem, quod magna multitudo esset
Graecorum, timensque, ne Luttovid transfretaret culfum, ne concluderetur in
medio, vocatis quinque filiis suis, dixit eis: Videtis filii carissimi, quod
magnus est Graecorum exercitus, et nos valde pauci ad comparationem illorum, eis
resistere, mihe videtur, in bello nullatenus valemus. Faciamus ergo sic:
remaneant duo ex vobis, Goyslavus, et Radoslavus, caeteri vere tres, accipite
unusquisque X strenuos cum tubis, et buccinis, et montana conscendite, et per
cacumina montium vos distendite sic ut Graeci videantur quasi in medio. Ego
autem cum his, qui mecum sunt nocte media irruam in eorum castra cumque
audieritis sonitum tubae, et buccinae vos similiter per circuitum de montibus,
tubis, et buccinis clangite, magnisque vociferate vocibus. Post haec paulatim
descendentes eorum castris appropinquate, et dum prope fueritis, nolite timere,
sed estote fortes, et pugnate viriliter. Deus enim omnipotens tradet eos in
manibus nostris.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|