Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Igitur vesperascente hora tres filii regis ascenderunt montana, et fecerunt
omnia, sicut mandaverat rex. Ea hora quidam Antibarennus, amicus regis volens
terrere Graecos accessit ad Cursilium, et dixit ei:Cave, domine, et esto
solicitus, et vide, quomodo evadas cum hac multitudine. Scias sane quod ex omni
parte circumdatus es a magna multitudine. Quod verbum per castra sonuit, et
omnes nimio terrore concussi sunt. Statimque iussit Cursilius omnes armatos
stare, et vigilias et custodias de longe a castris fecit ponere. Inter haec rex
cum suo exercitu noctis hora paulatim gradiens et suaviter appropinquabat eorum
castris, media autem nocte venit, quo vigiles et custodes Graecorum erant,
irruitque in eos, et alios trucidavit, aliosque in fiigam convertit, quod
videntes Graeci valde turbati sunt, mox regis tuba sonuit, et qui cum 157 rege erant clangentes bucinas, magnisque vocibus
cocperunt vocitare, filii quoque regis, qui per montana erant, similiter
coeperunt hinc inde buccinas, et tubas clangere, et vociferare. Post haec tarde
per latera montium descendendo appropinquabant hostibus similiter, et rex
faciebat, Graeci vero valde timere coeperunt, et quia tarde audiebant eos
descendere, quia nox erat, et videre non poterant, putabant maximam
multitudinem, quemadmodum audiebant ab Antibarensi. At ubi audierunt sonitum
tubarum et buccinarum et vociferationis hinc iam prope esse, et supra se irruere
terrore percussi in fugam conversi sunt, ut autem cognovit rex, et qui cum eo
erant fugam iniisse Graecos; aurora appropiquante irruentes in castra eorum
coeperunt vulnerare, trucidare et interficere, post terga eorum persequentes eos
similiter et filii regis hinc inde graviter eos percutiebant et trucidabant
cumque persequendo, et interficiendo eos rex cum filiis suis, et cum gente sua
transisset torrentem, qui Prapratnam currit, et venisset in silvam. Goyslavus
non agnoscens patrem suum, quia pulvere, et sanguine aspersi erant, et alter non
cognoscebat alterum, irruit in patrem et ex equo in terram proiecit, non tamen
eum vulneravit tunc voce magna clamavit: Boze pomiluj, Boze pomiluj, quem
statim filius ad vocem cognovit et mox de equo descendens, patris pedem tenuit,
dicens: Miserere pater, non enim cognovi te, cui rex: Noli timere flli
quoniam adhuc Dei misericordia nobiscum est, eo quod non vulnerasti nec
occidisti me. Tunc rex stetit in eodem loco vocavitque nomen loci Bosya
milost, quod latine dicitur Dei misericordia, qui locus sic vocatur usque in
praesentem diem, eo quod fecisset Deus misericordiam regi, ut non interficeretur
a filio suo, et quod tantam multitudinem concessit Deus in manibus paucorum.
Igitur filii regis persecuti sunt hostes 158 usque
Drinum fluvium, vulnerantes, et interficientes eos, nec non comprehendentes eos,
et ligantes plurimos secum adduxerunt ad patrem in Boxya milost. Cursilius autem
graviter vulneratus evasit, sed cum venisset in planitiem servitutis Scodrinae,
mortuus est, in quo loco posita est crux, quae usque hodie Crux Cursilii
vocatur.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|