Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Post haec misit rex Goyslavum filium suum cum exercitu obviam Luttovid principi
dans ei L Grecos, qui capti erant, et vulnerati, ut dum appropinquaret hostibus
mitens eos sic vulneratos, et sanguine aspersos in castra Liutovid principis, ut
Graeci referrent ea quae eis acciderant; quod, si Graeci ire nollent omnes
capite trucidaret. Et hoc ideo egit rex, ut princeps cum suo exercitu metu
concuterentur, videntes eos sic trucidatos. Fecit igitur Goyslavus omnia, quae
mandaverat ei pater, movens igitur exercitum transfretavit culfum, iter agens
per Canalem. Ascendit in montem, qui Clouco vocatur. Tunc quia prope erat
Luttovid exercitus, misit supradictos Graecos in eius castra. Quod videntes qui
cum Luttovid erant, et audientes, quod evenerat, valde perterriti sunt. Luttovid
autem princeps, quia vir bellicosus erat, et strenuus in armis minime timuit,
igitur misit Goyslavo dicens: Ingenia tua nullatenus me perturbant, sed si vir
es, et aliquid vales, sume tecum duos milites et ego similiter descendam usque
in campum, ut dimicemus, et scies, qui sum ego. Placuit verbum in conspectu
Goyslavi et statim sumens duos strenuos milites secum descendit in campum
similiter et princeps descendit, ut autem dimicare coeperunt, unus ex Goyslavi
militibus nomine Udobic, impetum faciens in Luttovid principem percussit eum, et
in terram proiecit, tunc alius clamare coepit: Currite commilitones, et socii,
currite, quoniam Luttovid cecidit et mortuus est. Ad cuius necem coeperunt
omnes currere. Luttovid 159 autem, ut erat
vulneratus recuperato equo, fugam petiit. Hi vero, qui cum eo erant videntes
quod cecidit, et vulneratus esset, omnes in fugam conversi sunt. At Goyslavus
cum suis persecuti sunt eos tota die illa, tolentesque spolia eorum reversi sunt
victores ad loca sua, et ex illa die quievit terra in conspectu regis et
filiorum eius, et non fuit ausus quique resistere eis, sed omnes facti sunt ei
pacifid. Inter haec rex Dobroslavus plurima bona dans Antibareno illi, qui
Cursilio nunciaverat, quod esset circumdatus a magna multitudine, stabilivit ei,
ut nec ipse nec filii eius in perpetuum obliviscerentur hoc factum. Post hoc
filii regis obtinuerunt totam terram Duracinorum usque ad flumen Daiussium,
aedificaveruntque ibi castellum et posuerunt in eo viros fortes, qui exeuntes
depraedabant Graecos, et captivabant eos quotidie. Regnavit praeterea rex
gloriosus Dobroslavus XXV annis, et cadens in lectulo mortuus est in Prapratna
in curia sua. Filii autem eius congregantes se fleverunt illum et sepelierunt in
ecclesia Sancti Andreae in capella sua cum magno honore et gloria.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|