Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Previous section

Next section

XLI

Post haec accepit regnum Radoslavus frater eius, cui erant octo filii et quatuor filiae. Nomina filiorum eius haec sunt: primus Branislavus, Gradislavus, Chvalimir, Stanicna, Cociapar, Goyslavus, Dobroslavus, et Picinech. Fuit autem rex Radoslavus pacificus, et mansuetus, ac timens Deum in omni vita sua. Regnante autem illo nunciatum est ei quod Bodinus nepos eius viveret, et imperator, qui eum relegaverat defunctus est. Qui audiens, misit Antiochiam 162 et fecit eum rapere de custodia, et ad se ducere qui reductus cum gaudio a rege et a filiis susceptus est. Deditque ei rex Gripoli, et Buduam. Sexto decimo anno regni regis Radoslavi Bodinus oblitus est bonorum, quae ei fecerat rex, in fide non stetit, sed consilio inito cum noverca sua, et cum quatuor filiis eius, qui ei fratres erant ex parte patris, rebellavit a rege una cum fratribus suis. Rex autem, quia mansuetus erat, et pacificus, noluit bellum cum eo committere, sed secessit humiliter cum filiis suis in Tribuniam regionem, ita senex et plenus dierum dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum grande honorificentia in monasterio Sancti Petri de Campo.

Previous section

Next section


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.