Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Post haec Bodinus, accepto regno, intravit in Zentam, coepit debellare
consobrinos suos. Tunc Petrus Antibrensis sedis archiepiscopus, bonae
memoriae vir, videns grande litigium, atque discordiam esse inter fratres
posuit se in medio una cum clero, et populo, locuti sunt eis, miseruntque
paccm inter eos, iuraveruntque sibi invicem Bodinus cum fratribus, ut
pacifice et quiete viverent. Praeterea Branislavo nati sunt sex filii,
quorum nomina sunt haec: primogenitus Praedica, Petrislavus, Gradicsa,
Tvardislavus, Dragellus, et Grubessa, Bodino autem regi nati sunt fllii
quatuor de Jaquinta, filia Archiriz de civitate Barensi, quorum nomina sunt
haec: Michala, Georgius, Archirizi et Thomas.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|