Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Igitur Jaquinta uxor Bodini videns filios Branislai crescere, et
multiplicare, valde dolebat, timebat enim, ne viro eius moriente,
Branislavus seu filii eius acciperent regnum, unde et semper invidebat eis,
et quaerebat opportunum tempus, quomodo patrem et filios perderet. Quodam
itaque tempore dum Branislavus cum fratre suo Gradislavo, et filio Bericna
simpliciter venissent ad regem in civitatem Scodarim, videns eos Jaquinta
solos venisse gavisa est, accedensque ad regem protervae coepit insistere,
et dicere, ut eos comprehenderet, et in custodia poneret, alioquin nullam
vitam posse habere cum eo, si hoc non ageret. Dicebat illi: Scio, quia
moriturus es et isti regnum accipient, filii autem tui ad mensam eorum
manducabunt. Quid multum? Victus Bodinus rex ab uxore, ut Herodes ab
Herodiana dum sederent ad prandium, et epularentur iussu regis capti sunt,
et positi sunt in custodia, et quia noluit rex resistere voluntati uxori
suae periurrus effectus est ad mensam, ut Herodes homicida. Quod audientes
fratres, et filii ac nepotes eorum, congregantes omnem parentelam in unum
abierunt Ragusium, et intraverunt in civitatem cum quadringentis viris in
armis. Audiens rex quod fugissent congregato exercitu venit, et obsedit
civitatem coepitque debellare eam. Tunc fratres et filii knesii Branislavii,
et qui cum eis erant exeuntes armati de civitate magnam caedem faciebant
quotidie de Bodini regis exercitu, quadam die dum exissent, et plures
occidissent, et vulnerassent, Cocciaparus iactans lanceam e manibus
transfodit, et occidit quendain Cosar, quem regina valde diligebat. Quod
videns regina statim solutis crinibus coepit faciem suam fortiter percutere,
et flere ac dicere viro suo: Heu, heu, heu, numquid non vides o rex,
quomodo interficiunt tuos? Parentes eorum apud nos sunt, et ipsi non
desinunt quotidie vulnerare, et occidere tuos. 164 Numquid non cernis quod fecit Cocciaparus, quare sines vivere
fratres eorum, quos tenes in vinculis? Tunc rex iratus manu sua porrigens
gladium iussit decollari knesium Branislavum cum fratre, et filio ante
civitatem Ragusii, et coram praesentiam parentum suorum, et iungens periurio
homicidium. Tunc episcopi, et abbates, qui venerant rogare regem, ne
decollarentur, et ut pacem inter eos mitterent, videntes eos iam decollatos
eo quod moram fecissent veniendi valde tristes effecti sunt, coeperuntque
vchementer arguere, et increpare regem eo quod obedisset voci uxoris suae,
et occidisset fratres suos. Rex statim poenintetia ductus flevit amare, et
quia fratres erant iussit eos sepeliri honorifice. Episcopi vero, et abbates
tollentes eorum corpora magno in obsequio sepelierunt eos in monasterio
Sancti Benedicti, in insula, quac est ante Ragusium. Post haec fratres eorum
et filii et caeteri, qui erant in civitate sentientes quod quidam vellent
tradere civitatem regi, praeparatis naviculis intrantes omnes in eis,
navigaverunt Spalatum; inde transfretaverunt Apuleam, et inde
Constantinopolim ad imperatorem. Praeterea rex caepit civitatem Ragusium et
aedificavit ibi castellum, et post ea reversus est in Scodarin. Regnavit
autem XXVI annis, et in XXII decolavit fratres suos, expletisque XXVI annis,
et mensibus quinque in regno suo, mortuus est; sepultusque est more regali
in monasterio Sanctorum martyrum Sergii et Bachi.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|