Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Previous section

Next section

XLIII

Tunc Michalla filius eius voluit succedere in regno, sed propter nequitiam matris eius noluit populus terrae; sed constituerunt sibi regem Dobroslavum fratrem Bodini regis. Regante eo, coepit se dure agere contra populum. Eo tempore audientes fratres, et filii knesii Branislavi, quod rex Bodinus obiisset imperatoris iussu venerunt Durachium ubi Goyslavus accepit uxorem, et mansit ibi cum nepotibus suis. Cociaparus quoque frater eius perexit Rassam, inde cum Belcano iuppano congregantes populum venerunt contra Dobroslavum 165 regem. Rex vero congregans populum voluit se defendere. Commisso denique bello in Dioclia supra fluvium, qui Moracia dicitur, cecidit pars populi regis Dobroslavi, et ipse captus est. Post haec Cociaparus cum Belcano mittentes vinculatum regem Dobroslavum in Rassam venerunt, et obtinuerunt Zentam, et depredaverunt maximam partem Dalmatiae. Belcanus post haec perexit Rassam, et Cociaparus remansit in Zentam. Post haec insidiabatur Belcanus Cociaparo cum Rassanis, ut eum perderent, quod sentiens abiit in Bosnam, et accepit ibi uxorem filiam bani Bosnae, et non post multum temporis in bello mortuus est in Chelmani.

Previous section

Next section


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.