Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].

Next paragraph

Post mortem regis Bladimiri caepit regnum Georgius filius Jaquintae reginae. Secundo autem anno regni sui voluit occulte comprehendere filios Branislavi, sed minime valuit, nam innotuit eis quoddam consilium, et ipsi abierunt Durachium ad patruum suum Goyslavum, solus Grubessa comprehensus est, et positus in custodia in Scodarim. Tempore illo dux Calo Joannes Cumano congregans fortem exercitum venit cum Goyslavo, et nepotibus eius supra regem Georgium. Rex etiam congregans populum paravit eis bellum. Committentes itaque bellum cecidit pars Georgii regis et multi interfecti sunt, et plurimi capti sunt. Rex autem cum aliquantis evasit, et fugit in Obliquum. Post haec dux, et caeteri debellantes civitatem Scodarim ceperunt eam, inde extrahentes Grubessiam de custodia, iussu imperatoris constitutus est rex a populo, et dux relinquens ei exercitum reversus est Durachium.

Next paragraph


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.