Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Regnante eo sciens rex Georgius Grubessiam esse strenuissimum militem et
potentem in virtute, atque audacem in bello fugit in Rassam, mater vero eius
capta est apud Cattarum, et ducta est Constantinopolim ubi et mortua est.
Regnavit rex Grubessa VII annos, et quievit terra in diebus eius, et
recuperavit valde, dedit enim diebus illis Deus abundantiam frumenti, et
vini, repleta est terra omni saturitate. Denique 167 septimo anno regni eius venit rex Georgius cum Rassianis supra
istum, qui praeparans ei bellum in ipso bello mortuus est rex Grubessa
fortiter dimicando, et proeliando ante civitatem Antibarim; sepultusque est
in episcopio eiusdem civitatis honorifice in ecclesia Sancti Georgii.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|