XLVI
Post haec populi congregantes se constituerunt regem Gradignam, qui accepto
regno coepit regere populum cum omni iustitia. Erat sane vir timens, ac
diligens, Deum pius, et misericors viduarum, et orphanorum protector, atque
defensor, et in omnibus actibus siris omni bonitate praecipuus. Praeterea
hii qui dispersi erant per regiones, et provincias, et in Apulia, audientes
vitae eius bonitatem reversi sunt ad loca sua, et ad patriam suam, et
repleverunt, et habitaverunt terram, quae iam quasi destructa, et desolata
manebat, sustinuit quoque rex Gradigna diebus regni sui multas insidias, et
persecutiones iniuste a malis hominibus, sed ex omnibus eripuit eum Deus.
Expletisque XI annis in regno ingressus est viam cunctorum et dormivit cum
patribus suis in pace. Sepultus est honorifice et cum magnitudine in
monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi manibus filiorum suorum
Radaslavi knesii, Ioannis et Bladimiri.