Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Praeterea regnante Bladino exiit inumerabilis multitudo populorum a magno
flumine Volga, a quo et nomen caeperunt. Nam a Volga flumine Vulgari usque
in presentem diem vocantur. Hi cum uxoribus, et filiis, ac filiabus, atque
cum omni pecunia, ac substantia magna nimis venerunt in Sylloduxiam
provinciam. Praeerat eis quidam nomine Kris, quem lingua sua cagan
appellabant, quod in lingua 128 nostra resonat
imperator, sub quo erant VIII principes, qui regnabant et iustificabant
populum, quoniam multus erat nimis. Igitur impugnantes Sylloduxiam,
expugnaverunt eam. Inde debellando caeperunt totam Macaedoniam. Post haec
totam provinciam Latinorum qui illo tempore Romani vocabantur, modo vero
Morovlachi, hoc est Nigri Latini vocantur. Imperator etiam plurima cum eis
faciens bella, sedens in solio suo, nec valens in aliquo superare, misit, et
facit pacem cum eis, et sic dimisit eos. Similiter et rex Bladinus cernens,
quod maxima multitudo populi esset, cum eis, fecit pacem, caeperuntque se
utrique populi valde inter se diligere, id est Gothi, qui et Sclavi, et
Vulgari, et maxime quod ambo populi gentiles essent, et una lingua esset
omnibus, deinde Vulgari iam ex omni parte securi, construxerunt sibi villas
et vicos, et inhabitaverunt terram, quam caeperunt usque in praesentem
diem.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|