Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Previous section

Next section

VIII

Post mortem vero quatuor iniquorum regum natus est ex eorum progenie quidam Zuonimirus, qui accepto regno destitit Christianos persequi. Temporibus huius floruit, ut rosa ex civitate Thessalonica quidam philosophus Constantinus nomine, filius cuiusdam Leonis patricii vir per omnia sanctissimus atque in divinis scripturis profundissime a pueritia edoctus. Hic vir sanctus a Spiritu Sancto admonitus exiens de civitate sua Thessalonica, venit in Caesaream provinciam ibique cum pluribus philosophis disputans diebus plurimis convicit eos, suaque doctrina et praedicatione, convertit totam Caesaream provinciam ad fidem Jesu Christi, et baptizati sunt omnes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Post haec convertit totam gentem Bulgarinorum, et similiter baptizati sunt in fide Sanctae Trinitatis.

Previous section

Next section


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.