Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
VIII
Post mortem vero quatuor iniquorum regum natus est ex eorum progenie quidam
Zuonimirus, qui accepto regno destitit Christianos persequi. Temporibus
huius floruit, ut rosa ex civitate Thessalonica quidam philosophus
Constantinus nomine, filius cuiusdam Leonis patricii vir per omnia
sanctissimus atque in divinis scripturis profundissime a pueritia edoctus.
Hic vir sanctus a Spiritu Sancto admonitus exiens de civitate sua
Thessalonica, venit in Caesaream provinciam ibique cum pluribus philosophis
disputans diebus plurimis convicit eos, suaque doctrina et praedicatione,
convertit totam Caesaream provinciam ad fidem Jesu Christi, et baptizati
sunt omnes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Post haec convertit
totam gentem Bulgarinorum, et similiter baptizati sunt in fide Sanctae
Trinitatis.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|