Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Inter haec mortuus est rex Sanamirus et accepit regnum eius Sfetopelek
nomine. Regnante vero rege Suetopelek misit papa Stephanus litteras ad
venerabilem virum Constantinum doctorem, vocans eum ad se, audierat enim de
eo, quod sua praedicatione converti fecerat innumerabilem gentem, et ob hanc
causam desiderabat eum videre. Itaque Constantinus, vir sanctissimus
ordinavit praesbiteros, et litteram lingua sclavonica componens, commutavit
evangelium Christi, atque psalterium, et omnes divinos libros Veteris, et
Novi testamenti 130 de graeca littera in
sclavonicam nec non, et missam eis ordinans more Graecorum confirmavit eos
in fide Christi, et valedicens omnibus, quos ad fidem Christi converterat,
secundum apostolicum dictum Romam pergere festinabat. Dum autem pergeret
transiens per regnum regis Sphetopelek honorifice ab eo susceptus est. Tunc
vir Dei Constantinus, cui nomen postea Kyrillus a papa Stephano impositum
est, quando consecravit eum monacum, coepit praedicare regi evangelium
Christi et fidem Sanctae Trinitatis, ad cuius praedicationem rex Sphetopelek
credidit Christo, et baptizatus est cum omni regno suo, et effectus est
orthodoxus, et verus Sanctae Trinitatis cultor. Aliquantis post haec diebus
immoratus cum rege vir beatissimus confirmavit eum in fide atque doctrina
Christi, et valefaciens omnibus christicolis, Romam profectus est. Tempore
isto facta est laetitia magna, et christiani descendentes de montanis, et
locis abditis, quo dispersi erant, coeperunt nomen Domini laudare et
benedicere, qui salvos facit sperantes in se.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|