Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Post haec Sphetopelek rex iussit christianis, qui Latina utebantur lingua, ut
reverterentur unusquisque in locum suum, et reaedificarent civitates, et
loca quae olim a paganis destructa fuerunt. Placuit etiam regi, ut
temporibus suis rememorarentur, ac recordarentur seu scriberentur termini ac
fines omnium provinciarum ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens
sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum
suarum, congregans igitur omnes sapientes regni sui, locutus est eis de
verbo hoc, sed nullus eo tempore inventus est, qui certam responsionem daret
regi de hac re. Tunc rex Dei sapientia plenus, sano utens consilio, misit
sapientes, ac nobiles viros legatos ad venerabilem, et apostolicum virum
papam Stephanum, et ad imperatorem Constantinopolitanae urbis Michaelem
rogans, et petens, quatenus antiqua 131
privilegia, quibus termini et fines provinciarum, ac regionum, seu terrarum
scripti continebantur, mittere cum viris sapientissimis dignarentur, dum
autem legati regis Romam venissent, et verba regis papae Stephano
intimassent, gaudio magno gavisus est papa venerabilis et maxime quod
occasione accepta mitteret sapientissimos viros, qui novellum, ac tenerum
regem adhuc in fide, et populum eius pascerent, ac satiarent pane coelesti,
ac verbo vitae. Misit itaque vicarium suum Honorium nomine sanctae Romanae
ecclesiae presbiterum cardinalem, cui et tradidit potestatem ligandi, atque
solvendi, evellenti et dissipandi, aedificandi, atque plantandi, sicuti
moris est, quando per mundi partes legati, seu vicarii a sede Romana
mittuntur, et cum eo alios duos cardinales episcopos quoque iussit eum secum
assumere, qui adhuc populo in fide episcopos, sive ecclesias consecrarent,
et verbum vitae in eorum cordibus quotidie seminarent. Advenientes itaque
cardinales, et episcopi invenerunt regem in planitie Dalmae, a quo cum
magno honore, et reverentia suscepti sunt. Tunc rex iussit congregari in
eadem planitie Dalmae omnes populos terre, et regni sui. Inter haec dum
populi congregarentur, advenerunt legati nobiles, et sapientes missi ab
imperatore Michaele, Leo, et Joannes, et alii sapientes, qui a rege, et
cardinalibus honorifice suscepti sunt. Igitur omnes congregati, tam latina,
quam et sclavonica lingua qui loquebantur, iussu Honorii apostolici vicarii,
ei christianissimi regis Suetopelk, per spatium dierum XII synodum fecerunt.
In qua diebus octo de lege Divina, et sacra scriptura, ac de statu ecclesiae
tractatum est. Caeteris autem quatuor diebus de potestate regis, de ducibus,
et comitibus, et centurionibus, et de statu regis sermocinatum est. Relecta
sunt, et in eadem synodo antiqua privilegia tam latina, quam graeca missa ab
apostolico, et ab imperatore, 132 audientibus
cunctis populis de divisione provinciarum ac regionum seu terrarum, sicuti
ab antiquis imperatoribus scripta, et ordinata fuerunt, et placuit regi, et
cuncto populo finita synodo XIIa die per manus Honorii vicarii, et
cardinalium, atque episcoporum coronatus est rex atque coronatus more
Romanorum regum, et facta est laetitia magna in populo, et in universo regno
eius. Post haec iussit rex, ut consecrarentur archiepiscopi, unus in Salona,
et alius in Dioclia; similiter, et episcopi plurimi consecrati sunt, et
ecclesiae, que destructae erant, et violatae manebant, reaedificate et
consecratae sunt; statuit etiam rex, ut nullus perturbaret in aliquo aliquam
ecclesiam, aut haberet aliquam potestatem, seu dominationem in aliqua
ecclesia, nisi solus archiepiscopus, vel episcopus, cuius sub iure esset
eadem ecclesia, qui vero aliter faceret, regiam coronam offenderet. Post
haec secundum continentia in privilegiorum quae lecta coram populo fuerant,
scripsit privilegia, divisit provincias, et regiones regni sui, ac terminos,
et fines earum hoc modo: secundum cursum aquarum, quae a montanis fluunt, et
intrant in mare contra meridianam plagam, Maritima vocavit; aquas vero que a
montanis fluunt contra septentrionalem plagam, et intrant in magnum flumen
Donavi, vocavit Surbia. Deinde Maritima in duas divisit provincias: a loco
Dalmae, ubi rex tunc manebat, et synodus tunc facta est usque ad Valdevino
vocavit Croatiam Albam, quae et Inferior Dalmatia dicitur, cui Inferiori
Dalmatiae consensu domini papae Stephani, et legatorum eius, instituit
Salonitanam ecclesiam metropolim, sub cuius regimine has ecclesias statuit,
videlicet: Spalatum, Tragurium, Scardonam, Aransonam, quod nunc est
castellum Jadrae, Aenonam, Arbuam, Absarum, Vegliam, et Epitaurum, quod nunc
dicitur Ragusium. Item ab eodem loco Dalmae usque Bambalonam 133 civitatem, quae nunc dicitur Dyrachium, Croatiam
Rubeam vocavit, quae et Superior Dalmatia dicitur, et sicuti Inferiori
Dalmatiae Salonitanam ecclesiam constituit metropolim, simili modo Superiori
Diocletanam ecclesiam pro iure antiquo statuerunt metropolim, sub cuius
regimine has ecclesias declararunt, scilicet: Antibarium, Buduam, Ecatarum,
Dulcignum, Suacium, Scodram, Drivastum, Pollatum, Sorbium, Bosonium,
Tribunium, Zaculmium. Surbiam autem, que et Transmontana dicitur, in duas
divisit provincias: unam a magno flumine Drina contra occidentalem plagam
usque ad montem Pini, quam et Bosnam vocavit. Alteram vero ab eodem flumine
Drina contra orientalem plagam usque ad Lupiam, et Lab, quam Rassam vocavit.
Unaquaque autem in provincia banum ordinavit, idest ducem ex suis
consanguineis fratribus, et supanos, idest comites, et sednicos, idest
centuriones, ex nobilioribus earundem provinciarum. Dedit autem unicuique
bano, idest duci, potestatem sub se habere septem centuriones, qui recte, ac
iuste populum iudicarent, et tributa acciperent, et banis praesentarent.
Bani post haec medietatem regi persolverent, et medietatem sibi tenerent.
Comitibus vero, idest iupanis iussit sub se habere unum sednicum, qui cum eo
similiter iudicaret populum cum iustitia, et duas partes tributorum
comites, idest iupani, regi ut solverent, tertiam vero suo usui retinerent,
banis autem sive ducibus nullam rationem facerent, sed unusquisque teneret,
et dominaretur iupaniis earundem provinciarum, ac regionum, sed solo regi
rationem redderent, multas leges, et bonos mores instituit, quos qui velit
agnoscere, librum Sclavorum qui dicitur Methodius, legat; ibi reperiet
qualia bona instituit rex benignissimus. Itaque perfectis omnibus,
cardinales et episcopi, ac legati imperatoris accepta a rege licentia, et
agentes gratias deo 134 et regi, cum honore
magno, et cum pluribus donis a rege datis reversi sunt ad loca sua.
Similiter bani et supani atque centuriones noviter ordinati cum universo
populo laudantes Deum, et salutantes regem, abierunt unusquisque in
provinciam, et regionem suam. Regnavit praeterea rex sanctissimus XL annos,
et menses quatuor, genuitque filios, et filias, et septima decima die
intrante mense martio mortuus est, sepultusque est in ecclesia Sanctae
Mariae in civitate Dioclitana honorifice, et cum magnis exequiis. Tunc
congregantes se populi lamentaverunt illum flentes, et in aedem ecclesia in
qua sepultus est, elevaverunt filium eius Sfetolicum, ibique consecratus et
coronatus est ab archiepiscopo et episcopis. Ex illa denique die mos
adolevit, ut in aedem ecclesia eligerentur, et ordinarentur omnes reges
huius terre.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|