Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Previous paragraph

Next paragraph

Viri plerique laudis praeconio digni, Petre uir amplissime, agere studuerunt, ut monumentum de se aliquod scriptum relinquerent, quo se uixisse testarentur, ne cuncta de eis cum uita mors ineuitabilis absummeret. Sed non hac ego uana spe motus breue hoc opusculum elucubraui, sed potius clarissimorum nostri generis uirorum uita functorum sortem miseratus nactus ocium, ut in lucem restituantur, contendi. Non enim nobis solis nati sumus, sed potius patriae, amicis et communi utilitati. Quapropter, tametsi optata forsan assequutus non fuero, meus tamen labor me delectat, quia non paruam prisca nostri generis opera studiosis repetendi procul dubio materiam praebeo ac proinde, ut et ipsi aliquid laude dignum audeant, occasionem exhibeo. Historia enim ad uitae institutionem utilima censenda est tum iunioribus, quos lectio diuersarum rerum antiquioribus aequat prudentia, tum uero aetate maturis, quibus diuturna uita rerum experimenta subministrauit uisa et audita ad memoriam reuocando, quia historia (quemadmodum Diodorus Siculus dicit) Diodorus Siculus in Prohemio (1) priuatos uiros imperio 55 dignos efficit, imperatores ob immortalem gloriam ad praeclara facinora impellit, milites propter laudem, quae mortuos sequitur, promptiores efficit ad pericula pro patria subeunda, improbos timore infamiae a malis facinoribus deterret multaque alia bona mortalibus affert, quae singula longum esset enarrare.

Previous paragraph

Next paragraph


Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.