Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Previous paragraph

Next paragraph

Reliquum est, Petre uir benignissime, ut quantulumcunque hoc de Slauorum ortu et euentibus opusculum hilari fronte in domestica archana reponas, non quale, sed ex quanto animi affectu offeratur, ponderando. Tibi enim in primis congruit, utpote patritio Pharensi inter omnes Dalmatas fortunarum amplitudine ac generosa maiorum tuorum gloria claro, quatuor germanorum uita ac moribus et praecipua liberalitate decoratorum societate uallato et, quod maximum est (quia et genus et proauos et quae non fecimus ipsi, uix ea nostra uoco), propria uirtute excellenti, hoc opusculum offerri. Multum enim tua probitate allectus me tibi debere profiteor. Suscipe igitur, te obsecro, perexiguum hoc opus tuoque protectum nomine ad communem minus literatorum utilitatem non ommissis, quae in margine ponuntur, auctorum citationibus (si uisum tibi fuerit) in publicum prodire cura.

Previous paragraph

Next paragraph


Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.