Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
56
ORATIO FRATRIS VINCENTII
Priboeui Pharensis Dalmatae ordinis
praedicatorum sacrae Theologiae
professoris de origine successibusque Slauorum Phari
habita.
CONFUSA SUNT OMNIA hominum genera, et perplexa est originum series, inexplicabilibusque inuoluta tricis nationum propago, uiri Pharenses praestantissimi, quibus fit, ut inanis multorum labor eo amplius eorum ineruditionem ostendat, quanto diutius in euoluendis, quae nostram praetereunt notitiam, sunt immorati. Nam quum auctorum plerique non, quae puram sinceramque sapiunt ueritatem, sed magis, quae lectoribus grata forent, scribere consueuerint, necesse fuit posteros, nullo innixos fundamento, ruinosum in scribendo aedificium erigere falsumque falso addentes semet ipsos et alios secum per falsitatis praerupta praecipitare. Accedit ad haec uetustas, obliuionis auctor, nocturnas ueritati tenebras superinducere consueta et scriptorum apud plerasque gentes penuria, quae late patentia per orbem regna inhabitarunt. Quid quod multae nationes sponte aut uariis agitatae bellis patrias sedes deserentes non minus antiqua cognomina quam auita loca perdiderunt? Sic Troiae incendium clarissimarum urbium
57
populorumque, Troianis pro locorum diuersitate nouas appellationes sortitis
[ERROR: no reftable :]Troiani post dispersionem uario nomine appellati.
(ut Plinius inquit),
[ERROR: no reftable :]Pli Verum quia Dalmata et proinde Illyrius ac demum Slauus [ERROR: no reftable :]Tria in hac oratione agenda. coram Slauis de Slauorum fortunis sermonem habere statui, ideo originem gloriamque ac nominis Slauonici 58 generis interpretationem primo in loco in medium adducam, Dalmatiae deinde, quae haud spernenda Slauorum nationis portio est, euentus perstringam, postremo huius nostrae uetustissimae ciuitatis situm successusque depromam. Sed quoniam deiparae uirginis Mariae [ERROR: no reftable :]Inuocatio numinis Mariae. christicolas opem exposcere cum ratio et gratitudo, tum necessitas et approbata apud bonos uiros consuetudo exigit, ideo, o benignissima et magis quam dicere sufficimus gratiosa beatissima uirgo Maria, humili deuotione deposco, tuis apud omnipotentem filium tuum precibus uires mihi obtineas, ingenium exacuas, labia mea soluas, dicendi uim corrobores, ut pientissima eius interueniente largitate, quanta ipse priscis temporibus notatu digna peculiaria munera Slauonico generi exhibuerit quantaque magis in dies conferre non desinat, in tam ampla uirorum corona felici nec non et ueraci stilo breuiter referam et concinne.
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.