Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Previous paragraph

Next paragraph

Multa his similia per Slauos passim plerisque in locis frequenter fieri mentem subeunt, quae, ne nimia prolixitate tedio uos forsan afficiam, silentio inuoluo. Tacere tamen nequeo, siue nauali praelio siue eductis copiis certamen fiat, ubicunque Slauonici militis terribilis furor interfuerit, semper aut uictoria comite Slauos de hostibus triumphare aut uiriliter dimicando nobilissima cede decedere. Nihil enim apud eos gloriosius uiroque forti dignius existimatur quam uincere aut strenue pugnando morti succumbere. Hinc cum aliquid sibi credi exigunt, sedula est eorum et frequens sub sacramentis imprecatio, ne lecto incubantes intereant. Quam ob causam et sacerdotes deprecantur, ut precibus a deo obtineant, quatenus ipsi gladium uibrando clypeo tecti mortem nanciscantur. Nempe hoc hominum genus, cum gloriae cupiditate incaluerit, parum sua interesse putat, utrum uitam cum sanguine euomat. [ERROR: no reftable :]Slaui gloriae uitam anteponunt. Testantur hoc creberrime et ferre incredibiles Bohemorum apud Pium papam [ERROR: no reftable :]Pius in Historia Bohemorum. (122) de hostibus parte uictoriae et atrocia passim cruentaque cum Turcis Slauorum frequentia certamina, ut ne uillulam quoque aliquam Turce ualleant a Slauis incruento Marte aufferre. 77 Quamobrem nulli mirum uideri debet tanti uiros Slauorum generis a Principe Turcarum duci, [ERROR: no reftable :]Princeps Turcarum magni ducit Slauos. ut fere omnes sui exercitus praefectos ex eis statuat phalangemque uiginti millium fere uirorum ad suae salutis tutelam ex Thracibus ac Macedonibus Illyriisque decernat. Experientia enim compertum est, his praecipue infelicissimis nostris temporibus, Othomani posteritatem Slauorum aciae regna superare, imperia obtinere, munitissimas urbes expugnare, euertendo Romano imperio incumbere orthodoxamque religionem, nisi omnipotentis dei manus suppetias attullerit, destruere et pessundare. Veneta res etiam, praesertim per aequora, hoc milite suis se hostibus frequenter terribilem exhibuit, nec quisquam unquam Slauos segnes ad pgnam inuenit. O igitur felicisamam Slauorum nationem, quae tot millibus annorum magnam Europae partem et haud spernendam Asiae portionem haereditario iure possidens manum adiecit, ut totius orbis habenas regeret, quod equidem per longa annorum curricula duce Alexandro Magno, Decio, Claudio, Probo, Dioclitiano caeterisque supra enumeratis imperatoribus felicissime ad uota est assecuta. Hic est, inquam, populus, cui benedixit dominus crescereque eum fecit in gentem magnam, quae regna uicit, imperiorum uictores edidit uictriciaque arma ferre consueuit. Hinc Slaui a Bosphoro Cimerico (ut Blondus inquit) [ERROR: no reftable :]Blon. dec. prime lib. primo. (123) in Thanaim habitare soliti uel potius inter Thanaim et Albiam amnem ex Bohemia per Misnam ac Sueuiam et Burgundiam occeanum influentem degentes Sarmatae, quasi suapte armati uel semper arma tenentes, dicti perhibentur. Ob studium enim armorum, ut 78 Isidorus dicit, [ERROR: no reftable :]Isido. ethym. lib. IX. (124) Sarmate nuncupati existimantur, quia animo omni tello praestantiore ab ipsa rerum magistra, natura armati uelut mortis contemptores manu et mente ad arma semper sunt parati. Hinc etiam esse puto, ut uix aliquando aut forsan nunquam uniuersa Slauorum natio seruitute fuerit pressa, [ERROR: no reftable :]Raro aut nunquam Slaui omnes seruitute pressi fuerunt. Romanis (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :]Strab. li. VII. (125) satis se egisse putantibus, si Sarmatarum ferrocitatem declinantes eos a se repulissent. Quod tandem minime effecerunt, quia Gothi Sarmatarum potiores, quos ex sermonis cum Thracibus Missiisque ac Illyriis conformitate Slauos fuisse ostendimus, Romani imperii celsitudinem, Blondo [ERROR: no reftable :]Blondus dec. prime li. I. (126) Sabellicoque testibus, [ERROR: no reftable :]Sabel. aenea. VII. lib. IX. (127) inclinauerunt. [ERROR: no reftable :]Gothi Romanum imperium declinare compulerunt. Gothi enim ab antiquis eorum sedibus, ut Platina [ERROR: no reftable :]Plat. de Siriaco papa. (128) post Paulum Diaconem dicit, [ERROR: no reftable :]Pau. Dia. lib. XI. cap. II. (129) ab Hunnis pulsi, concremato Valente Augusto, qui lacrimabile cum eis (ut Sextus Aurelius Victor asserit) [ERROR: no reftable :]Sex. Au. Vi. (130) bellum commisserat, superato Odoacre, Herulorum (ut Blondus inquit) rege, [ERROR: no reftable :]Blondus dec. prime lib. III. (131) Italiae olim, Paulo Diacono teste, [ERROR: no reftable :]Pau. Dia. lib. XVI. (132) uictore, uniuersa Italia sunt potiti. Et tandem in Hispania, quemadmodum Blondus meminit, [ERROR: no reftable :]Blondus dec. prime li. primo et secundo. (133) pedem firmantes ad hanc usque horam ea felicissime potiuntur. Unde et optimates Hispanorum se de genere esse Visigothorum gloriantur. Hinc (ni fallor) Romani nullius minus quam nationis Slauorum profectu laetantur, quoniam ipsi praecipue eorum potentiam eneruauerunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.