Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Quorum inter caetera notatu digna copiosa est sanctarum reliquiarum possessio, quas indigene praecipua colunt ueneratione largaque in
92
exornandis eis impensa prosequuntur. Cultissimis enim nitent Dalmatarum urbes episcopalibus ecclesiis amplaque sunt frequentia apud eos religiosorum monasteria et, quod ad rem summopere pertinere existimo, nihil fere in urbibus Dalmatiae hospitum obtutibus occurrit, quod christianam non redolet pietatem. Nam quanto acriori in pugnam feruntur impetu, tanto in conuictu Dalmatae sunt humaniores. Hinc euenit, ut quicunque siue domi siue foris intima perseuerantique Dalmatarum potiuntur familiaritate, eos animo esse liberos, opere strenuos, corde impauidos, sermone gratos, manu largos, iusti tenaces, consilio prouidos, ratione solertes, in aduersis constantes, in prosperis mites fateantur, predicent, commendent et extollant. Multa et pene innumerabilia uirtutis Dalmatarum monumenta suppetunt, quae, ne uolumen cudere uidear, postponenda ad praesens esse iudico, praesertim quia ueteres lectitantibus historias nota esse non uereor.
[ERROR: no reftable :]Poly. lib. III. [(226)]
Nam et Caesaris exercitum apud Appianum Alexandrinum
[ERROR: no reftable :]Appi. de bell. Illyri. [(227)]
ab Illyriis oppressum
[ERROR: no reftable :]Multotiens Romani a Dalmatis fusi
et quindecim Romanorum cohortes cum tribus milibus equitum Gabino creditas necnon et quinque cohortes ab Attinio ductas Dalmatarum gladio cesas
[ERROR: no reftable :]Appi. de bell. Illy. [(228)]
ac Antonium (teste Vegetio)
[ERROR: no reftable :]Vege. de re mili. li. IIII. capi. XXXIII. [(229)]
Liburnorum, qui (ut Robertus Valturius dicit)
[ERROR: no reftable :]Rober. Valtu. de re mili. lib. XI. [(230)]
Dalmatae sunt,
[ERROR: no reftable :]Lyburni sunt Dalmatae
auxilio ab Augusto fuisse uictum et apud Sabellicum Caium Marium consulem primo congressu cum Dalmatis infeliciter dimicasse multaque his similia in commentariis Caesaris
[ERROR: no reftable :]In com. Cae. de bel. ciu. libro IIII. [(231)]
et apud Polybium
[ERROR: no reftable :]Poly. lib. II. [(232)]
Sabellicumque
[ERROR: no reftable :]Sab. aenea. VI. lib. IX. [(233)]
ac Titum Liuium
[ERROR: no reftable :]Titus Liuius dec. III. lib. II. [(234)]
et huiusmodi auctores facile est reperire. At illa praestantioribus dimittendo haec a nobis breuiter perstricta sint. Neque enim
93
orationis angustia euagari nos longius patitur. Ad hanc ergo, in qua sumus, urbem aliqua de ipsa notatu digna dicturi descendamus.
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
|