Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Previous paragraph

Next paragraph

Exstat in medio fere huius insulae ager ad septentrionem spectans, praecipua diligentia cultus, in circuitu stadiorum centum et quadraginta, totius insulae potior, undecim uicis septus, [ERROR: no reftable :]Ager in medio insulae optime cultus, circa quem undecim sunt uile. ex quibus minimus quadraginta, medius autem uiginti supra centum, nonnullus ducentas et triginta, supremus autem quingentas habet domos, altas et amplas, laquearibus caeterisque urbanis ornamentis optime distinctas sic, ut nihil ei praeter murum in circuitu desit ad 95 satas pulchre dispositae speciem ciuitatas. Quo in loco urbem olim pulcherrimam fuisse non ambigimus, cum in dies et antiquos aquarum puteos urbis ruina obstrusos et thesauros auri et argenti gemmarumque in ortis et uineis sub terra latentes hic reperiri uideamus, et nobilium ibidem sint antiquorum monumenta edificiorum. Aemulantur hunc, de quo loquimur, uicum in domorum templorumque structuris duo alii maritimam oram sortiti uici in diesque magis ac magis excrescunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.